Un nommé Gérard et sa femme Frigdevide donnent au monastère de Stavelot tous les biens qu’ils possèdent à Glains.
Datierung: 1004
Noverint tam presentes quam futuri me Gerardum cum conjuge mea Frigdeuidi aliquid ex meo conferre in monasterio Stabulaus ob memoriam mei conjugisque mee, quatinus qui in ipso commanent loco monachi intercedere dignentur pro nobis. Tradimus autem jure perpetuo possidendum quod in Glaniacho tenemus, ea scilicet ratione ut hii qui in ipsa resident terra per singulos annos in festivitatem sancti Remacli XXX persolvant denarios, et nunquam aliam prêter ecclesie feminam super ipsum allodium ducant; nullum autem advocatum nisi altaris advocatum habeant, et neque advocato neque alteri cuiquam de legibus vel justitiis suis nisi soli custodi ecclesie infra monasterium quam diu ei subjecti vel obedientes esse voluerint respondeant : quod si hujus decreti fuerint negligentes, aut persolvant legibus aut denuo non transeat per eos aliquit hujus traditionis. Et ut hoc inconvulsum ac sine ulla permaneat contradictione testes adibemus idoneos : Fridericum ipsius advocatum loci, Heinricum comitem, Gislebertum comitem, Godefridum ducem. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini M°. III°, indictione secunda, Rauengero abbate, Bertranno preposito, Thietberto edituo. Signum Hademari monachi. Sigum Gualtheri monachi. S. Guermundi. S. Gulondi. S. Goizberti. S. Ysbrandi.