Le pape Grégoire V, à la prière de l’abbé Ravenger, confirme aux monastères de Stavelot et de Malmedy toutes leurs possessions, ainsi que la libre élection de leur abbé commun.
Datierung: 996 06 26
Gregorius episcopus servus servorum Dei, Rauengero religioso abbati salutem et apostolicam benedictionem. Cum summae apostolicae dignitatis apex in hoc divini prospectus nitore dinoscitur praefulgere, si in exercendis Dei laudibus sui impensius studebit laboris exhibere certamen, ob hoc debita nos ejusdem apostolicae pastoralis compellit sollicitudinis cura, quaeque quae ad stabilitatem piorum pertinere dinoscuntur locorum , ubertim promulgare et apostolicae institutionis censura confirmare. Igitur quia postulasti, frater, a nobis quatinus monasteria in honore sancti Petri constructa, id est Stabelaus et Malmundarium, sita saltu Ardennensi privilegio nostrae auctoritatis muniremus, et quia justa visa est nobis peticio tua, assensum ei praebentes, per hujus nostri apostolici privilegii constitutum sancimus atque decernimus, secundum antiquorum edictum regum, id est Sigiberti, Clodouei et Dagoberti, qui et eorundem constructores fuere monasteriorum, nec non et imperatorum Karoli, Hlodouuici et Ottonis augustorum, ut loca vel villae aut possessiones que a regibus, imperatoribus ceterisve bonis christianis praefatis sanctis locis largita atque oblata et in postmodum concedenda sunt, firma stabilitate perpetuoque jure inconcussa permaneant, juxta quod eadem venerabilia loca apostolico, imperiali regioque constituto privilegioque constant munita, nec liceat cuiquam magnae vel parvae personae ex omnibus inibi pertinentibus demere quicquam. Praeterea id vigilanter huic apostolico decreto inserere atque canonica auctoritate roborare curavimus, ut, defuncto per successionem abbate, secundum quod a jam dictis regibus nec non et imperatoribus est diffinitum, ex utrisque in unum coenobiis confluentibus monachis, habeant sine simulatione, sine exceptione personae, sine respectu pecuniae, secundum sancti Benedicti regulam abbatem eligendi liberrimam optionem, ea tamen praeponderante ratione, Malmondrensium pace, ut, quia beatus Remaglus, utriusque monasterii constructor et Tongrensium antea episcopus et pastor, maluit in altero eorum, id est Stabelensium, locum sepulturae sibi deligere, ipsi primam electionis optineant vicem, si apud eos melior meritis et instructior litteris inveniatur. Si autem non illic sed Malmundarii melior repperiatur, utrique loco praeficiendus potius ab eo quam ab externis assumptus intromittatur. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit his, quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dictorum monasteriorum statuta sunt, refragare aut haec in quoquam transgredi, sciat se anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque Juda, traditore Domini nostri Jhesu Christi aeternis incendiis concremandum deputatum. At vero, qui pio intuitu observator et custos in omnibus extiterit hujus nostri apostolici constituti ad laudem Dei respicientis benedictionis, gratiam a misericordissimo Domino Deo multipliciter consequatur et vitae aeternae particeps effici mereatur.
Data III non. junii, permanus Johannis episcopi sanctae Albanensis aecclesie et bibliothecarii sancte apostolicae sedis. Anno dominicae incarnationis DCCCC XCVI, indictione VIIII, mense junio die II. +
Scriptum per manum notarii regionarii et scriptuarii sanctae Romanae ecclesiae.
Bene valete.