Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 80

Un noble nommé Harduic laisse à l’abbaye de Stavelot-Malmedy des biens dans le comté de Huy en échange d’autres biens à Fraiture, dans le même comté, pour tenir le tout en précaire sa vie durant.
Datierung: 965 11 01
Ausstellungsort: Stavelot

Si quis de rebus ecclesie Dei aliquam sibi prestariam facere voluerit, oportet ut per cartarum descriptionem firmare faciat, quatinus postmodum inconvulsum permaneat. Igitur presentium seu futurorum noverit universitas qualiter convenit inter venerabilem abbatem Werinfridum et quendam nobilem virum nomine Harduicum, quomodo quandam prestariam de terra sancti Petri et sancti Remacli inter se facere deberent. Quod et fecerunt. Dedit itaque idem Harduicus ad altare sancti Petri et sancti Remacli de predio suo unum mansum cum curte bona in comitatu Hoyo, quod jacet inter confines sancti Maximini, et VIIII familiam quorum hec sunt nomina : Gerhelmus, Amulricus, Beza, Tietheldis et alii duo, Werinfridus, Gerhelmus, Erenburgis. Econtra accepit ab ipso supradicto abbate Werinfrido cum consensu monachorum, presente Bernulfo qui vice comitis Gozilonis advocatus ipsius loci esse cernitur, IIII mansa in loco qui dicitur Fractura que jacent inter hos confines : ex una parte terra sancte Marie et sancti Lamberti, ex altera cujusdam ingenui hominis Helmerici in comitatu Hoyensi; eo tenore, ut, quam diu vixerit, ipsam terram usu fructuario absque ullius contradictione teneat, familiam autem ea lege qua ad ecclesiam fuerant possideat, et post ejus ab hac vita decessum utreque res ad monasterium cum omni inmelioratione redeant et omni anno ad festivitatem sancti Remacli persolvat XII d. Actum Stabulaus publice sub die kal. novemb., anno domni et gloriosi Ottonis imperii , regni XXXVIII°, filio ejus Ottone regnante anno .

Signum Werinfridi abbatis qui hoc firmavit. Signum Werimundi, Norberti, Teuthgeri, Bernardi, Rauengeri, Waltheri, Duodonis. S. Bernulfi advocati. S. Richarii, Harduini, Ermengisii, Roberti, Lantberti, Druogonis, Ragineri.

Ego Theotbertus cancellarius scripsi et testificor.