Brunon, archevêque de Cologne, confirme l’échange conclu entre l’abbé Wérinfrid et le comte Warner, en vertu duquel l’abbé cède au comte la propriété de Nohas, dans l’Eifel, contre celle de Bodeux.
Datierung: 953? 10 31
Ausstellungsort: Aix-la-Chapelle
Bruno, sancte Coloniensis ecclesie filius, Dei gratia archiepiscopus servorum Dei. Notum esse volumus tam presentibus quam et futuris, quia quidam religiosus abba ex monasterio Stabulaus et Malmundaria Werinfridus nomine adiit clementiam nostram pro quadam commutatione quam fecerat cum comite Warnero fideli nostro; et quia eadem monasteria sub nostre tuitionis defensione erant, petiit eandem commutationem nostra auctoritate roborari. Cujus peticioni, quia justa erat, annuimus et utilitati ecclesie consuluimus. Habebat namque predictus comes noster fidelis juxta monasterium Stabulaus quandam villam sui juris nomine Baldav, quam Sigifridus comes, ut adquireret, et apud nos et apud fideles nostros sui intercessores valde laborabat. Quod abbas audiens et nimiam immo immortabilem inquietudinem timens loci, hoc consilium toto nisu studuit preoccupare et aures clementie nostre ne id fieret sepius commonere. Itaque convenientes in unum abba prefatus et comes, dedit idem Werinfridus abba Warnero comiti fideli nostro quicquid habere videbatur in villa Nohas dicta in pago Heiflensi in comitatu Tulpiaco, id est curtem bonam cum casticiis, molendinis, aquis aquarumve decursibus, quesitis et inquirendis, silvarum magnam copiam, familiam utriusque sexus et cetera ad eundem locum pertinentia. Et quia monachi alterius monasterii, id est Malmundarie, quandam partem in eadem villa habebant, reddidit abba eidem ecclesie in pago Condustrio locum qui dicitur Uilla in comitatu Hoyo, VI mansos bonos cum familia utriusque sexus, silvam bonam et celera ad eandem villam appenditia. Econtra dedit memoratus comes Warnerus coram testibus idoneis quicquid habere videbatur in villa jam dicta Baldav, curtem bonam sed ab hostibus valde vastatam, agri culturas bonas, cambam, molendinum et silvam magnam, nam ecclesia ejusdem ville cum bono dotalitio, scilicet terra et silva, eidem monasterio antiquitus fuerat data. Hec omnia sibi invicem tradiderunt abba cum consensu monachorum utrorumque cenobiorum et comes cum consensu uxoris et filiorum et amicorum suorum et coram celsitudine nostra eandem commutationem firmaverunt, et idem comes per testes idoneos ramum cum cespite ad altare Stabulaus misit et traditionem cum vestitura legaliter fecit. Et ut hec commutatio futuris temporibus firmior habeatur, peticione ejusdem abbatis manus nostre tractu signavimus.
Signum Werinfridi abbatis. S. Werinmundi, Titgeri, Norberti, Reginardi et ceterorum. Et alterius monasterii : S. Odulfi, Wisirici, Heilfridi, Regibaldi. Signum Warneri comitis, Reginardi, Geuardi et Richarii et multorum. Acta sunt hec publice Aquis palatio die II kal. novemb., regnante rege Ottone fratre nostro anno XVIII, Godefrido duce.