Les religieux de Stavelot allègent le fardeau de la servitude en faveur de leurs vassaux de Xhoris.
Datierung: 932 (?)
Ausstellungsort: Stavelot
Residente domno Rotaudo preposito atque Hascero decano ceterisque fratribus Deo militantibus in cenobio Stabulensi, adiit quidam noster villicus nomine Remigius pariterque Geroardus, deprecantes nostram clementiam ut alleviaremus quosdam a jugo servitutis de nostris hominibus in Scuritias residentibus, tam pro remedio anime nostre quam etiam ut in melius nostris successoribus servire queant. A die igitur presenti et deinceps, tam illis quam et filiis et sequacibus illorum concedimus so unaquaque ebdomada diem unum servialem sicuti a nobis poposcerunt. Et ut semper stabilis et inconvulsa permaneat et perpetualiter perseveret, presentem cartam fieri jussimus et manu propria firmavimus firmatamque perpetualiter esse cupimus. Signum Rotaudi prepositi Sig. Hasceri decani. S. Odelrici. S. Beremundi. Signum Liutfridi. S. Roderici. S. Hadeboldi. S. Theutdonis. S. Euerardi. S. Wiolandi. S. Heriberti S. Godujni. S Werenfridi. S. Witgeri. S. Hugonis. S. Odonis. S. Asceri. Actum Stabulaus nongentesimo tricesimo II ab incarnatione Domini, regnante domno Heinrico glorioso rege anno sexto, regente abbatiam prefato Gisleberto duce inclito.
Ego Bernardus jubentibus fratribus hanc cartam scripsi.