Heilgaud et Roger vendent à Anémode et à sa femme Ita, cinq bonniers de terre et de bois à Amas dans le Condroz.
Datierung: 896 10 22
Ausstellungsort: Huy
Venerabili in Christo fratri Anemodi nec non et conjugi sue ltane pariter emptores. Quapropter nos quidem in Dei nomine Heilgaudus et Rothgerus communiter vel pariter venditores coram testibus. Constat nos vobis vendidissemus et tradidissemus, ita et vendidimus vobis in pago Condrustinse in villa nuncupante Amarne, id est terram arabilem et silvis bonuaria v qui jacent inter confines sancti Petri et sancti Remacli et Heluius sive strata publica et pervenit usque in fluvio Marne, unde accepimus a vobis in precium, sicut inter nos placuit atque convenit, hoc est in argento sol. XL, ita tamen ut predictam terram sive silvis de presente recipiatis, teneatis, habeatis atque possideatis ac posteris vestris ad possidendum relinquatis, vel quicquid exinde facere volueritis liberam ac firmissimam in omnibus in Dei nomine habeatis potestatem faciendi. Si quis vero, quod minime fieri credimus, nos ipsi, quod absit, aut ullus de heredibus meis vel proheredibus qui contra hanc cartam venditionem a nobis factam venire temptaverit, non ad effectum perducere possit, sed presens venditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum in castro Hogio publice, sub die XI kal. novenb., anno II regnante Zuendeboldo rege Francorum.
Signum Heilgaudi et Rogeri qui hanc venditionem fieri rogaverunt et manibus propriis firmaverunt. Signum Hodelscalgi fidejussoris. S. Mannilonis. S. Gelberti. S. Engeramni. S. Trutgeri. S. Godescalci. S. Gunberti. S. Duodonis S. Gerfridi. S. Raimboldi. S. Heilgaudi. S. Dominici. S. Heilgeri. S. Millonis.
Ego Wilulfus vilissimus cancellarius adinvicem Guntmari abbatis scripsi et subscripsi.