Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 42

L’empereur Charles le Gros concède à Théodon, un des fidèles du comte Gislebert, des biens à Oneux, des droits d’usage dans la forêt Hulsinas, et des serfs.
Datierung: 885 09 06
Ausstellungsort: Francfort

In nomine omnipotentis Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi, Karolus divina preveniente clementia imperator augustus. Dignum est ut imperialis majestas procerum suorum peticionibus tanto benignius et libentius annuat et eos annuendo ad effectum perducat, quanto viderit eos ac noverit in suis obsequiis persistere efficaces. Igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie ac nostrorum presentium videlicet et futurorum noverit sollertia, quia dilectus noster Gislebertus illustrissimus comes imploravit culminis nostri clementiam, ut unum ex fidelibus suis nomine Teodoni res quasdam proprietatis nostre ei ad proprium concederemus ac per nostre mansuetudinis preceptum more solempni roboraremus. Nos ergo ejus postulatione permoti, hos sublimitatis nostre apices fieri decrevimus, per quos jam fatum Teodonem, in pago Condruscio et in villa cujus vocabulum est Alnith mansum unum vel quicquid ad prefatum mansum juste pertinere dinoscitur, omnibus appenditiis suis, domibus, ceterisque edifitiis, terris cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, cambas , mobilibus et immobilibus, exitibus et egressibus, ac communia de foreste nuncupante Hulsinas, necnon et mancipia utriusque sexus ibidem pertinentibus seu commanentibus, ad proprium tribuimus et de jure nostro in jus ac potestatem ipsius perhenniter mansurum transfundimus, quatinus per hanc nostram auctoritatem deinceps potissimam ex eisdem rebus vel mancipiis habeat potestatem faciendi quicquid egerit vel voluerit, remota cujuslibet inquietudine vel contrarietate. Et ut hec nostre largitionis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione assignari jussimus.

Signum Karoli gloriosissimi (L. M.) imperatoris.

Amulbertus notarius ad invicem Liutberti archicancellari recognovi. Data VIII idus septemb., anno Christo propitio regni domni Karoli gloriosissimi impetatoris VIIII, imperii autem IIII. Actum Franconesford palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.