Les empereurs Louis et Lothaire terminent le différend qui s’est élevé entre Albéric, receveur du fisc de Theux, et l’abbé Audon, au sujet des droits d‘usage, de pacage et de pêche dans le bois de « Astanetum ».
Datierung: 827 05 25
Ausstellungsort: Theux
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi, Ludouuicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores augusti. Notum esse volumus omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum sagacitati, quia Audo, abba monasterii cujus vocabulum est Stabulaus et Malmundarium, accedens ad aures clementie nostre expetiit nobis dicens quandam contentionem inter se et Albricum actorem fisci nostri qui Tectis nuncupatur exortam esse, de quadam scilicet silva que in loco nuncupante Astanetum inter duos rivulos Tailernion et Dulnosum esse videtur. Nos quoque hujus contentionis et seditionis qualitatem cognoscere volentes, misimus duos ex fidelibus nostris lastonem videlicet comitem palatii nostri et Wirnitum magistrum parvulorum nostrorum, ut eum locum de qua hujus contentionis intentio agebatur inspicerent et per circummanentes utriusque partis rei veritatem inquirerent; qui reversi renuntiaverunt nobis, quod cummemoratus Audo abba per priscorum regum Franchorum donationis precepta necnon et familia memorati fisci nostri ac actores ejusdem propter antiquam consuetudinem suas oportunitates et commoditates in eadem silva communiter habere debeant. Has autem oportunitates et commoditates, propter contentiones et discordias ne abhinc in futurum fiant, placuit nobis in hunc modum determinare: id est, ut cum precepta regalia que de memorata silva circa prescriptum monasterium a priscis Franchorum regibus facta fuerunt, inviolabilia permaneant, cum utraque pars monasterii videlicet et fisci nostri eandem silvam, in pascuis animalium et porcorum utendis cum in materiaminibus faciendis et piscationibus exercendis, [sine] aliquolibet alterius partis impedimento, dimissa sibi invicem pastionatici solutione, equaliter et communiter habeant, et neutra pars nullatenus memoratam silvam ultra extirpare aut mansioniles in ea facere presumat. Et ut hoc nostre auctoritatis conscriptum verum credatur ac diligentius conservetur, anuli nostri impressione subter eum signari jussimus.
Ego Hirminmarius notarius advicem Fridugis recognovi.
Data VIII kal. junii Christo propitio, anno XIIII° imperii domni Ludouuici et domni Lotharii V piissimi augusti, indictione v. Actum Tectis palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.