Thierry III, roi des Francs, à la demande de l’abbé Goduin, confirme aux religieux de Stavelot et de Malmedy leurs privilèges, ainsi que les biens qu’ils avaient reçus des rois Sigebert et Childéric et d’autres bienfaiteurs.
Datierung: [Vers 681]
Theudericus rex Francorum vir inluster. Si petitiones sacerdotum aut ecclesiarum prolatas, in quo nostris auribus recte poposcerint, perducimus ad effectum, regiam consuetudinem exercemus et in aeternum Dominum retributorem ex hoc habere confidimus. Ideo notum sit fidelibus nostris quia venerabilis vir Godoinus abba de monasterio Stablau et Malmunderio, quae sunt in honore sanctae Mariae et sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum a bone memoriae avunculo nostro Sigiberto quondam rege ob amorem Christi de foreste et fiscis nostris super fluvium Amblavam constructa, clementiam nostram exposcit, eo quod ipse princeps, pro mercedis suae compendio et retributione aeterna, villas aliquas de fiscis tam ultra Ligera res proprias quas domnus Remaglus legitime possedit quam ceteras, per precepta sua manu roborata sub integra emunitate absque introitus judicum concessit: unde et ipsa precepta seu et confirmationes decedentium regum memoratus abba se pre manibus habere adfirmat. Sed petiit celsitudinem nostram, ut tam id quod ipse princeps domnus Sigibertus de fisco suo seu de reliquis locis ad ipsa monasteria per suas auctoritates noscitur concessisse, quam etiam quod ad suprascripta monasteria a christianis hominibus inibi videtur fuisse conlatum et presentis temporis evo eorum manet possessio vel dominatio: ut hoc in id ipsum pro nostris oraculis confirmare deberemus. Cujus petitioni pro reverentia ipsorum monasteriorum seu et considerantes sacerdotium ipsius viri Godoini vel fidei suae respectum, quo erga regimen nostrum fideliter videtur famulari, non solum confirmasse sed etiam pro mercede nostra a novo reconcessisse vestra comperiat magnitudo. Precipientes enim ut, sicut constat a suprascripto principe domno Sigiberto vel germano nostro Childerico quondam rege, seu ceteris christianis hominibus, ad ipsa monasteria tam villabus, domibus, mancipiis, acolabus, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus cum reliquis beneficiis, mobilibus et immobilibus, recte fuisse conlatum vel condonatum et ex hoc praesenti tempore quieto ordine pars ipsorum monasteriorum cernitur dominari, ita deinceps pro nostra auctoritate plenius in Dei nomine confirmamus, tam suprascripta loca quam circa supradictum Godoinum abbatem et successores suos vel monachos ibidem consistentes, tam nostris quam futuris temporibus, inspectas ipsas auctoritates antelectos principes vel reliqua instrumenta, quod ibidem fuit firmatum vel condonatum, seu et inantea juste et racionabiliter fuerit conlatum sub emunitatis nomen absque introitu judicum ibidem maneat inconvulsum. Quo fiat, ut et nobis ad mercedem pertineat et ipsos servos Dei melius delectet pro regni nostri constantia attentius Domini misericordiam deprecari. Et ut haec preceptio firmior habeatur et per tempora conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborari. In Christi nomine. Theodericus rex subscripsit (L. M.).