Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 8

Childéric II, roi des Francs, confirme aux monastères de Stavelot et de Malmedy la propriété de la terre de Germigny et de ses dépendances s qu’ils tiennent de la libéralité du roi Sigebert III.
Datierung: 663 - 674

In Dei nomine Hildricus rex Franchorum vir illuster. Illud nobis ad stabilitatem regni nostri Deo auxiliante provenire credimus, si juxta decreta domni Sigiberti regis dive memorie patrui nostri confirmare et roborare deliberamus. Nam venerabilis pater noster Remaclus episcopus et abba clementie regni nostri suggessit, eo quod memoratus domnus Sigibertus rex villam Germiniacum nomine in pago Remensi sitam ad monasteria Stabulaus et Malmundarium, que ipse princeps et rex suo opere construxit, cum quibusdam aliis dominicationis sue rebus contradidit cum omnibus suis appenditiis, in qua sunt molendini duo sub uno tecto cum aria super fluvium Suppia, vinea in Betereo cum vineatore, et quod hec omnia possidenda ad integrum ad ipsa monasteria, que sunt in honore patroni nostri Petri simul et Pauli apostolorum, Johannis Baptiste et sancti Martini vel ceterorum sanctorum qui ibidem venerantur, per suam regiam preceptionem illi concessit. Unde et ipsam regiam preceptionem nobis proferens relegendam, eam nostra regali auctoritate confirmari petiit. Cujus peticionem, sicut unicuique justa petenti, secundum regiam majestatem decernentes implere, effectum voluntatis ejus nos in omnibus cognoscite confirmasse; precipientes et stabilientes, ut sicut per inspectam jam dicti principis preceptionem , ipsa villa superius nominata cum integritate et soliditate sua, cum terminis ad eam pertinentibus vel ipsa farinaria seu vinea cum vineatore, ad ipsa denominata loca sanctorum, ipso jam dicto patri venerabili visus fuit idem princeps et rex concessisse, queque omnia usque in presens monachi ipsorum locorum ad victualia sua videntur possidere, ita deinceps per hanc nostram preceptionem tam in terris quam in casis, mansis, mancipiis, edificiis, cum vineis, campis, pratis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, plenius in Dei nomine confirmata habeant, teneant, possideant, et idem venerabilis Remaclus pater noster ejusque in posterum successores omnibus temporibus ultra dominentur, quo liberius monachos qui ibidem videntur Deo deservire, vel pauperes qui ad ipsa loca sanctorum alimoniam expetunt, melius delectet pro statu regni Franchorum Dei misericordiam attentius exorare. Et ut etiam nostra regalis preceptio pleniorem obtineat vigorem in Dei nomine nostris et futuris temporibus, manus nostre subscriptione inferius confirmare decrevimus. Signum Hilderici regis gloriosi. Data anno dominice incarnationis DCXL, indictione XIII. Ursio scripsit et subscripsit.