Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

| INCIPIT EXORCYSORUM AD CALDARIA SIVE AD AQUA

Deus, iudex iustus, fortis et paciens, qui auctor es pacis et iudicas aequitate, tu iudica, quod rectum est, Domine, rectum iudicium tuum! Qui respices super terram et facis ea tremere, tu Deus omnipotens, qui per unigenitum filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, mundum salvasti et per eius passionem genus humanum redemisti, tu hanc aqua per igne fervente sanctifica. Qui tres pueros, id est Sidrac, Misaac et Abdenago, iusso regis Babylonis Nabogodonasar in camino ignis missus accenso fornace, salvasti et inlesos per angelum tuum eduxisti, tu, Domine, qui semper dominaris, praesta, ut, si quis innocens de hanc furtum in hanc aquam per igne ferventem manum miserit; sicut tres pueros supradictos de camino ignis et Susanna de falsa crimina liberasti, ita et qui innocens de hanc supradictum furtum in hanc aqua per igne fervente manum | miserit salva et inlesam educat. Ita Deus omnipotens, siquis culpabilis ad ingrasante diabolo cor induratum, praesumpserit manum mittere, tua iustissima veritas hoc declaratur, tua virtute manifesta anima pro penitentiae salvetur. Siquis culpabilis pro aliquo maleficio aut pro herbas diabolicas peccatum tegere voluerit, tua dextera hoc evacuere dignetur. Per ipsum Dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum semper vivit et regnat, Deus, in unitate Spiritu sancti per omnia secula seculorum. Amen.