Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

PROLOGUS DE CESSIONE

Christianis fidelibus pia exortatio pronuntiat, hoc etiam illa tonutrualis ewangelistarum vox, sancto suggerendo spiritu, sua potestate concelebrat, ut faciat unusquisque in pauperes aelemosina, qui vult tarthare evadere supplicia. Unde et Dominus in evangelio dicit: “Vende omnia que habes, da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis”. Pensemus ergo omnes christiani, quanta sit pietas et largitio redemptores, ut per haelemosina pauperum promitantur nobis thesaurum et regna caelorum. Procuremus igitur, sicut dominus et salvator noster praecepit, in quantum possumus aelemosina faciamus. Nemo itaque dubitet et nemo tardet, quia, si nos facimus, que Dominus et salvator noster ipse praecepit, ille sine dubium factu|rus

fol. 22r

est nobis que promisit. Ait enim scriptura: Absconde helemosina in corde pauperis, et ipsa pro te deprecabitur Domino”. Abscondamus e[r]go haelemosina in corda pauperis, ut praeveniat nobis deprecatio pauperum.

AD REMISSIONEM PECCATORUM

Igitur ego in Dei nomen ille venerabilibus fratribus illo et illo.

Admonit mihi amor Domini nostri Iesu Christi et desiderium de illo paradyso, ubi iusti habitant, ut me Dominus ibidem participare dignetur; seu et timor gehenne, ut me exinde Dominus eripere iubeat. Propterea cedo vobis ad die praesente ad mea aelemosina faciendo ad pauperis vel a[d] sacerdotibus, ad missas canendo, dispensando cessumque in perpetuo esse volo; et de iuro meo in iure et dominatione vestra transcribo atque transfundo; hoc est res proprietates meas tam in civitate illa quam et foras in ipso pago seu et in alios, habent ipsas terras cum omni superpositus de longo tanto, similiter in latus et in frontis, subiungit de ambobus frontus et de ambobus latus terra illius; ipsas res et casas superpositis ad integrum seu et vineis in opidum civitate illius cum terra proprietatis mei, habet ipsa | vinea arpennes tantos, subiungit de ambobus latus et ambobus frontes terra illius; etiam et in ipso pago, in agro illo, portione mea, tam terris, mansis, domibus, edificiis, vineis, olicis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus; quicquid in ipsa loca portio mea est, totum et ad integrum, rem inexquisita, et alia rem, quantumcumque visus sum habere aut inantea laborare potuero, tam peculium, praesidium utriusque generis sexus, aurum, argentum, drapalia, aeramen, utensilia, mobile et inmobilibus, quicquid dici aut nominare potest, ubicumque vissus sum habere, medietate ad integrum; ita ut ab hodiernum diem habeatis, teneatis et in mea aelemosina dispensando liberam et firmissimam ad die praesente in omnibus habeatis potestate faciendi. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse aut aliquid de heredibus meis vel ullus quislibet, ulla opposita persona, qui contra hanc cessione ista venire conaverit, et a me vel heredibus meis defensatum non fuerit, inferamus vobis unacum sotio fisco auri untias tantas, argentum pondo tando esse multando, et praesens cessio ista omni tempore firma permaneat.