Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Protokoll über die Eintragung einer Abtretung (cessio) oder Hochzeitsgabe (dos) in die gesta municipalia

Teilprotokoll über die Eintragung einer Abtretung (cessio) oder Hochzeitsgabe (dos) in die gesta municipalia einer bestimmten Stadt durch einen per Mandat beauftragten Mann.

[ohne Titel]

Anno illo regnum domno nostro illo rege, in mense illo dies tantos, | [adstante] vir[o] laudabile defensore et omnem curiam illius civitate, vir magnificus ille prosecutorum dixit:

Peto te, optime defensor, et v[o]sque, laudabilis curialis, ut mihi codices publicus pedire iubeatis, quia abio alico, que gestis prosequere debeam“.

Vir honestus ille defensor et curialus dixerunt:

Patens tibi quoddicis publicus; prosequere que obtas, dicere non moraris“.

Ille prosecutor dixit:

Vir inluster ille per mandatum suum mihi rogavit atque iniunxit, ut igam ad civitate illa et cartolam cessionisaut dotis –, quem de res suas ad illa ecclesiaaut ad illa femina –, adfirmavit, ipsa apud defensore vel omne curia illius civitate debere adfirmare et gestibus alegare“.

Ille defensor et curialis dixerunt:

Mandatum, quem in te conscriptum habere dixisti, nobis praesentibus recidetur“.

Ille professor et hoc modo recidavit: