Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

INGENUITAS

Dum omnipotens Deus nobis praecepit in hunc saeculum sano corpore habere, oportet nobis, pro salute animae nostrae frequentius cogitare debemus, ut aliquantulum de peccatis nostris minuare mereamus.

Itaque ego ille in Dei nomen pro animae meae remedium vel pro meis peccatis minuendis, ut in futuru[m] Dominus veniam mihi praestare dignetur, servo iuris mei nomen illo relaxavi ingenuum. Ea vero ratione, ut a die praesente sis bene ingenuus, tamquam si ab ingenuus parentibus fuisses procreatus vel natus; peculiare vero, si aliquid habes aut inantea Christo propitio laborare potueris, cessum habeas; et nulli heredum hac proheredum meorum nullum impendat servitio nec litimonio, nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt; | testamentum etiam faciendi, defensione vel mundeburdo aecclesiarum aut bonorum hominum, ubicumque se eligere voluerit, licentiam habeat ad conquirendum. Si quis vero, quod nec fiere [credo], si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc ingenuitatem ista, quem ego plenissima voluntate mea pro amore Domino nostro Iesu Christo et meis peccatis fieri et adfirmare rogavi, venire conaverit, inferat tibi unacum sotio fisco auri untias tantas esse multando; et praesens ingenuitas omni tempore firma permaneat.

Stipulatione subnixa.

Actum illo./