Priester Meio übergibt 2 Unfreie und Landbesitz zu Berg (LK Starnberg).
Datierung: 828 07 23
Ausstellungsort: (Kl.) Schäftlarn
Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis in hac provincia nobilibus viris constitutis bene cognitum est quod Meio presbiter tradidit proprium servum suum, cui nomen Ellanheri, et Rihdrudam ancillam suam cum colonia, quam Uunnaheri habuit in loco, quae dicitur ad Perke, et quicquid ei in propriam partem de suis fratribus evenit, hoc totum et integrum tradidit atque confirmavit ad monasterio, quae dicitur Sceftilari, ad altare sancti Dionisii, ut ibidem sine ullius hominis contradictione in evo permaneat Hoc fuit factum coram Hittone venerabili episcopo et Herilando comite. Haec sunt testes per aures tracti Herilant, Hitto, Sigiperht, Alprih, Oadalrih, Uuillipato, Hreidperht, Regindeo, Uuilliheri, Reginperht, Imicho, Uualdker, Kotefrid, Deotmar, Uuolfcrim, Immino, Altrih, Mahtuni, Irminheri, Hucco, Fridheri, Liuthart, alius Cotefrid, Fritilo, Alprih, Regindeo, Friddo, Heio, Paldrih, Othelm, Scrot, Pippi, Amalperht, Eigil, Kepahoh, Kaganhart. Actum hoc est ad Sceftilaron in X. kalendas Augusti anno Hludouuici imperatoris XV., indictione VI.