De hoc quod ad episcopatum beati Petri primi pastoris ecclesie sanctorumque apostolorum principis, quod constructum est infra oppidum Salzburch in pago Iogaocensium super fluvium Igonta, qui alio nomine Salzaha vocatur, ubi et domnus Hrodbertus episcopus atque confessor una cum sotiis corpore requiescit, et inibi traditum fuit, et uni preest venerabilis vir per divinam misericordiam et mercedem domni mostri Caroli excellentissimi regis Arn episcopus.
Primum quidem tradidit Theodo dux predictum oppidum simulque et castrum superiorem domno Hrodberto cum terminis denominatis et confinibus vel omnibus appenditiis suisque adiacentiis, una cum campis silvis alpes acquis aquarumque decursibus, sicut ad supra memoratum oppidum vel castro et reliqua loca vel possessiones, sicut inferius scriptum esse videtur. Simili modo tradidit idem dux villa nuncupante Pidinga in pago Salzburchgaoe iuxta fluvium Sala mansos XXX inter vestitos et apsos vel quicquid ad ipsos mansos aspicitur. Simulque etiam tradidit iam dictus dux in eodem pago in loco, qui vocatur Salinas, fornaces XX et totidem patellis et terciam partem de putiatorio ibidem concessit, quod barbarice dicitur galgo. Insuper et in iam dicto loco concessit decimam de sale et de telonio, quod datur in censo dominico. Nec non et prefatus dux tradidit Romanos et eorum tributales mansos LXXX inter vestitos et apsos conmanentes in supradicto pago Salzburchgoense per diversa loca. Simul etiam iam fatus dux tradidit in pago Atragaoe secus torrentem Fecchilesaha Romanos et eorum mansos tributales V inter vestitos et apsos. Itemque tradidit supradictus dux in prescripto pago Salzburchgaoe duos alpes qui vocantur Gauzo et Ladusa, in quo sunt tantomodo pascua ovium. In pago vero Drunense tradidit memoratus dux villulam que vocatur Pahnam, cum mansos X inter vestitos et apsos cum silva et prata vel pascua ad eadem villulam pertinentem. Et in pago etiam Tonahgaoe tradidit ipse dux secus amne Danubio iugeres vinearum duas prope civitate Reganesburch dicta.
Succedente vero filio eius Theodberto duce qui tradidit villulam nuncupante Uzilinga in iam dicto pago. Salzburchgaoe secus fluvium Salzaha mansos XX inter vestitos et apsos cum omnibus appenditiis ad eam villulam pertinente. Itemque tradidit ipse dux in loco qui dicitur, Cuculoos in supradicto pago Salzburchgaoe super fluvio Salzaha, id est mansos III vestitios et prata vel pascua ibidem pertinentia. Ipseque dux tradidit villam nuncupante Uualarsaeo in eodem pago secus stagnum Uualarsaeo mansos X inter vestitios et apsos et silvam vel aquarum decursione in fluenta, que vocatur Fischaha, et quidquid ad eadem villulam pertinere noscuntur; simulque et locellum qui vocatur Talagaoe in supradicto pago Salzburchgaoe in quo est silva prata vel pascua. Pari modo prefatus dux supradicto pago tradidit villulam nuncupante Titamaninga, in qua sunt mansi XXIIII inter vestitos et apsos una cum silvis campis pratis pascuis seu farinariis vel quicquid ad ipsam villulam pertinere videtur. In pago vero Isanagaoe super rivolum Insana tradidit idem dux villa nuncupante Ehardinga cum mansos XV inter vestitos et apsos cum campis et pratis vel silvas atque farinariis ad eandem villam pertinente. Aliam vero villam in eodem pago tradidit ipse dux nuncupante Tuzzilinga cum mansos XV inter vestitos et apsos una cum terminis et confinibus suis ad eandem villam pertinente. Tradiditque memoratus dux in pago Opingaoe villa nuncupante Opinga in qua sunt mansi XX inter barscalcos et servos et inter vestitos et apsos cum campis pratis et silvis et omnibus appenditiis suis.
Successor namque filius eius Hucbertus dux tradidit in pago Rotagaoe villa nuncupante Sauarstedi cum mansos XX inter vestitos et apsos et cum terminis vel appenditiis suis. In pago vero Salzburchgaoe tradidit idem dux in loco, qui dicitur Eondorf mansos vestitos III et apso I et terminum silve, que adiacet secus fluenta Fischala; et in pago etiam Matagaoe tradidit prefatus dux in loco, qui vocatur Itinga, mansos tributales IIII apsos.
Post hunc extitit Otilo dux qui tradidit in pago Isanagaoe villa nuncupante Metumunhaim secus fluenta Isana et in ea mansos XX inter vestitos et apsos una cum omnibus terminis vel appenditiis suis. Tradidit idem dux in pago Salzburcgaoe locellum qui dicitur Ellesnauuanc in quo prata et silva consistitur, vel stagnum aui nominatur Lacusculus, simulque et Abriani lacum, in quo constat pascua et prata vel silva, piscatio atque venatio, et inibi aliquanti fratres propriis laboribus vivunt.
Post hunc vero successit filius eius Tassilo dux, qui tradidit in pago Tonagaoe villa nuncup(ante) Pôh cum mansos XXXVIIII inter vestitos et apsos vel cum omnibus appenditiis suis seu terminis ad eadem villam pertinente, seu et territorium in eodem pago, in loco qui dicitur Chruchunperk, qui adiacet secus amne Danubio, in quo nunc sunt plantagines vinearum institute. Idemque dux tradidit in pago Filusgaoe in loco aui vocatur Riuti mansos vestitos II. Insuper tradidit predictus dux in pago Salzburcgaoe villula nuncup(ante) Campus Romanos cum mansos tributales XXX inter vestitos et apsos. Similiter tradidit ipse dux in pago Isanagaoe in fisco dominico qui dicitur Pôh, mansum vestitum unum. Itemque tradidit predictus dux in pago Salzburcgaoe in loco nuncup(ante) Hal unum putiatorium integrum, quod vulgariter dicitur galgo. Tradidit siquidem prescriptus dux in supradicto pago Salzburcgaoe in loco qui dicitur […] Regnbertvm servum nec non et presbiterum cum omni domo vel possessione sua, cum omnia quicquid in ipso loco habuit. Ipseque dux iam scriptus tradidit cellam que vocatur Garoz super ripam. Eni fluminis in pago Isnagaoe, quam construxit Boso clericus per licentiam iam dicti ducis in honore sancti Petri principis apostolorum, et ipse Tassilo, ipsum clericum conmendavit ad supradictum monasterium una cum ipsa cella.
Item de hoc tradiderunt liberi Baioarii per licentiam Tassilonis ad supradictum episcopatum, quod fuit eis ex causa dominica beneficiatum, similiter et de illis potestatem non habentes de se. Boso liber, qui et presbiter, et Iohannes frater eius tradiderunt per licentiam Tassilonis in pago Pinuzgaoe loca nuncupantes Bisonzio et Salafelda et in alio loco qui dicitur Vico Romanisco in pago Salzburcgaoe iuxta fluvio Sala, id est in totum inter tribulates et serviles mansos XV et inter vestitos et apsos, quod sicut supra memoravimus ex causa dominica eis fuit beneficiatum et ipsa traditione prefatus dux ad ipso loco plenius et firmius fecit confirmare; et in supra memorato loco Bisonzio edificata est cella, in qua monachi labore manuum suarum vivunt. Onno et filius eius Sigiuuolf et Sigibaldus iudex tradiderunt per licentiam ut supra in iam dicto pago Salzburgense, in loco qui dicitur Vico Romanisco, mansos apsos II simili modo ex causa dominica ut supra. Mazzo et Appo et Arbertus non potestatem habentibus tradiderunt per licentiam in pago Isanagaoe loca nuncupantes in Amfinga et in Uuidinpah et ad Hottinhusir id est in totum mansos VII inter vestitos et apsos. Hrodkaer et Gotescalc et Esparachar tradiderunt per licentiam ut supra in supradicto pago Salzburgaoe loca nuncupantes in Uuangiu et in Uualardorf seu ad Straza hoc est in totum mansos VIII inter vestitos et apsos. Grimbertus comis tradidit una cum permissione ut supra in iam dicto pago, in villula que vocatur Papinga, mansos III similiter ex causa dominica. Alexandra et Iacob filius eius tradiderunt per licentiam ut supra in pago Atragaoe, vel in ipso loco qui dicitur Atragaoe mansos VI inter vestitos et apsos, quod et fuit ex causa dominica eis beneficiatum. Gaerod tradidit per licentiam ut supra in pago Salzburcgaoe in loco, qui dicitur Totinhusir, mansos III apsos similiter ut supra. Helmoinus per licentiam ut supra tradidit in pago Drungaoe in loco, qui vocatur Chroninpah, territorium quantumcumque possidere visus fuit, quod nunc iacet apsum, qui fuit similiter ut supra. Dignolus tradidit per licentiam ut supra in pago Salzburgaoe in loco, qui dicitur Liueringa, mansos III apsos, qui fuit similiter ut supra. Egilulfus tradidit per licentiam ut supra in papo Matagaoe in loco qui nominator Steinpah, mansos V apsos, qui fuit similiter ut supra. Tisa libera tradidit per licentiam Ottiloni ducis in pago Salzburgaoe in loco, nuncupante Monticulus super fluvio Salzaha mansos VII vestitos, qui fuit similiter ut supra. Iohannis servus tradidit per licentiam Tassilonis in pago Salzburgaoe in loco, qui vocatur Sura, mansos I vestito, qui fuit simili modo ut supra ex causa dominica. Ermlint deo sacrata tradidit per licentiam ut supra in pago Rotagaoe in loco, qui vocatur Mallakinga, super ripam Eni fluminis, mansos vestitos III simili modo ut supra. Bertcaoz et Gaermunt et Patto verdiderunt res eorum per licentiam Tassilonis ex causa dominica in pago Salzburgaoe villa nuncup(ante) Uuildorf, id est mansos XXV inter vestitos et apsos. Teoderic tradidit per licentiam ut supra in pago Isanagaoe in loco, qui dicitur Perinpah, mansos II simili modo ut supra ex causa dominica. Hildolf tradidit per licentiam ut supra in supradicto pago Isanagaoe in loca nuncupantes Rota et ad Perk mansos X inter vestitos et apsos similiter ex causa dominica. Uualto tradidit suum filium Odalhardum per licentiam ut supra cum omni sua hereditate in pago Salzburgaoe in loco, qui dicitur Dundilabrunna, id est mansos V inter vestitos et apsos simili modo ut supra. Hrodbert tradidit per licentiam ut supra in pago Chimingaoe in loco, qui dicitur Pontena, mansos V inter vestitos et apsos, qui fuit simili modo ex causa dominica. Tradidit Uuillipato clericus, qui et liber, per licentiam ut supra in pago Sondregaoe in loco, qui dicitur Urdorf, super rivolum Urpah mans(os) VIIII inter vestitos et apsos simili modo ex causa dominica, quam traditionem prefatus dux manu sua pleniter confirmavit. Tradidit Heralant per licentiam ut supra in pago Agustgaoe mansos V inter vestitos et apsos simili modo ut supra ex causa dominica. Cella que vocatur Auue , quam construxit Baldun presbiter in beneficio dominico simulque et Hrodbertus presbiter cum licentia Tassiloni ducis super ripam Eni fluminis in pago Isnagaoe, et quod ibi ex causa dominica traditum fuit, id est in villa que dicitur Garoz in iam dicto pago mansos vestitos IIII, similiter et medietate de villa, que vocatur Ascauue, mansos VI tres vestitos et tres apsos tradidit Tassilo ad ecclesiam sanctissimi Petri principis apostolorum, qui est constructa infra oppido Salzburc. Reliqua vero, quod ibi traditum est, de genere nobelium hominum esse videtur, quam quidem aliqui homines iniuste eam sibi usurpare volentes domnus rex in sua elymonisa iterum priorem donationem ad iam dicto monasterio per missum suum diligenter requisitam studuit revocare. Cella que vocatur Zottinga, quam construxit Guntharius comis in iure hereditario in pago Chimingaoe in honore sancti Stephani protimartiris et quod ei Tassilo dux concessit in beneficio, id est tributarios XIII inter mansos vestitos et apsos secus ipsum locum, et villulam que vocatur Hultthusir cum mansos VIIII inter vestitos et apsos in pago Salzburcgaoe. Simulque et loca, qui vocatur Usinga, cum mansos VII inter vestitos et apsos in suprascripto pago Chimingaoe secus stagnum, qui vocatur Chiminsaeo. Tradenti ei licentiam concessit iam fatus dux ad ipsum prefatum locum; una cum permissione iam dicti ducis suprasscriptus comis ad ecclesiam beatissimi Petri principis apostolorum ad iam dicto monasterio Salzburch. Ipsam vero cellam iniuste abstractam domnus rex pro merdedis suę, augmentum iterum revocandam absque ulla contradictione concessit. Istas ecclesias consistunt in Salzburgaoe et Chimigaoe pagibus. Item de ecclesiis parrochiales, que in beneficium pertinent, et de barscalcis una cum servis sive de eorum territorio dotate sunt.
- Ad See ecclesia cum manso I.
- Ad Iubindorf eccl cum manso I.
- Ad Fischaha eccl. cum manso I.
- Ad Antheringad eccl. cum manso I.
- Ad Buriom eccl. cum mansis III.
- Ad Georgii ecclesiam.
- Ad Achingas eccl. cum mansis II.
- Ad Fuginas eccl. tantum.
- Ad Crethica eccl. cum territorio.
- Ad Anua similiter
- Ad Liueringa eccl similiter.
- Ad Uualahouuis eccl. cum mans. II.
- Ad Marciolas eccl. cum territorio vicum tradidit Ragenbertus cum mansos VI.
- Ad Tahardinga medietas, que ad ipsam ecclesiam pertinent, beneficium est, id est mansos VI.
- Ad Erlastedi eccl. cum territorio.
- In pago qui dicitur Inter-Vales:
- Ad Ratfeld eccl. cum territorio.
- Ad Prisslech similitier.
- Ad Quantalas eccl. cum mans. III apsos
- Ad Prixina eccl. cum territorio.
- Ad Pirchnauuanch similiter.
- Ad Caofstein eccl. cum territorio et cellola, ubi frates nostril minibus laborant.
- Ad Episas eccl. II cum territorio
- Ad Oriano monte similiter.
- Ad Nuzdorf eccl. cum territorio.
- Ad Hrossulza similiter.
- Ad Burones similiter.
- Ad Perk eccl. cum mansis III.
- Ad Pôhkirc eccl. cum mansis V.
- Ad sanctum Stephanum eccl. cum mansis III
- Ad Isana eccl. cum territorio.
- Item ad Pôhpah eccl. cum mansis III.
- Ad Liubin eccl. cum mansis III.
- Ad Salinas, quod dicitur Hal, eccl. cum mansis II.
- Ad Tengihilinga eccl. cum territorio.
- Ad Chirchaim similiter.
- Ad Baldilingas eccl. cum mansis III.
- Ad Schildarius eccl. cum manso I.
- Ad Brunningas similiter
- Ad Deorlekingas eccl. cum mans. III apsos.
- Ad Pohkirch eccl. cum territorio.
- Ad Uuidaha ecclesia cum villula seu cum omni pertinentia ad ipsum
- Ad Rordorf eccl. cum mansis II. Apsos.
- Ad Lutrinpah eccl. tantum.
- Ad Hvinmos eccl. cum territorio
- Ad Hrodheringas eccl. cum mansis III.
- Ad Sinsa eccl. cum mansis II.
- Item in pago Isanagaoe.
- Ad Flozzing eccl. cum manso I.
- Ad Zidlar eccl. cum manso I.
- Ad Turtin eccl. similitier
- Ad Diupstadum eccl. II cum mansis III.
- Ad rivolum Rota eccl. IIII cum mansis VI.
- Ad Pôhpah eccl. cum mansis III.
- Item ad Pôhpah eccl. cum mansis II.
- Ad Lohkirch eccl. cum mansis II.
- Ad Uuita eccl. cum mansis III.
- Ad Holzza eccl. cum mansis III.
- Ad Aharnouua eccl. III cum mansis VII.
- Ad Pozchurdorf eccl. cum manso I.
- Ad Richerihusir de coniectu barscalcis eccl. cum manso I.
- Ad Rota, ubi Boninaha in ipsa Rota ingreditur, eccl. cum mansis VI.
Item de monasterio puellarum, quod constructum est in honore sancta dei genitricis semperque virginis Marię iuxta ipsum episcopatum in castro superiore, quem domnus Hrodbertus episcopus atque confessor primum edificavit, que et Salzburc appellavit, in quo et neptiam suam Christi famulam Erindrudam constituit cum aliis puellis, in quo loco honorifice requiescit, et quod inibi traditum est a Theodberto duce, subter adnectimus. Tradidit in primis Theodbertus dux in pago Salzburgaoe villa nuncupante Ainheringa cum mansis XXX inter vestitos et apsos et exercitales viros, et quod ad eadem villam pertinuit cum farinariis in fluvio, qui vocatur Sala nec non et […]. Tradidit illuc memoratus dux in predicto pago locellum, qui vocatur Fischaha, mansos V inter vestitos et apsos et farinariis in fluenta Fischaha. Tradidit idem dux in eodem pago Salzburgaoe in loco, qui dicitur Talagaoe, in quo est tantomodo ecclesia, prata et silva et medietatem de lacu piscatione, qui vocatur Maninseo. Tradidit idem dux in supradicto pago in loco, qui dicitur Cucullos secus fluvio Salzaha, in quo sunt tantomodo prata et silva. Tradidit ipse dux in ipso pago in loco, qui vocatur Hal, ad sal coquendum fornaces VIIII, tres sunt vestitas et VI apsas; et hoc decrevit censum dare unusquisque homo, qui in Hal habitaret, quod barbarice dicitur adalporo, tam hii qui in Nana et Mona manerent, quam et illi qui in ipsas Salinas manerent, a medio mense madio usque ad festum sancti Martini omni ebdomata in fera VI modium de sale dari deberent, excepto quator manentes. Tradidit etiam ipse dux in pago Salzburgaoe secus fluvio Salzaha villa, que vocatur Titamaninga et in ea mansis LX inter vestitos et apsos et inter exercitales et barscalcos cum omnibus appenditis atque adiacentiis et cunctis terminis ad eadem villam pertinentibus nec non et farinariis in ipso loco congruentibus. Similiter idem dux tradidit in ipso pago suprascripto tributarios Romanos CXVI inter vestitos et apsos per diversa loca, et venationem in silva, que adiacet inter alpes a Gaizloberch usque ad pontes que nunc vocantur Stega, et alpes in eodem pago IIII ita vocantur Cuudicus et Cuculana, Alpicula et Lacuana monte, seu etiam terciam partem de Abriani lacu piscationem. Simulque prescriptus dux tradidit in pago Chimingaoe villa qui dicitur Uuaginga cum mansis XL inter vestitos et apsos, farinariis et cum omnibus appenditiis suis. Et in ipso pago Chimingaoe tradidit iam dictus dux villam nuncupante Chamara cum mansos XIIII inter vestitos et apsos et inter servos et liberos, aquis aquarumque decursibus et farinariis cum omni soliditate et cum omnibus appenditiis suis. Insuper et in ipso pago iuxta fluenta Druna tradidit idem dux Romanos et eorum mansos tributales LXXX inter vestitos et apsos cum omnia quidquid ad ipsos mansos aspicere videtur. Nec non et in pago Agragaoe tradidit supradictus dux Romanos et eorum mansos tributales III. Siquidem ipse dux tradidit in pago Drunense tributarios XX aput mansos eorum. In pago vero Matagaoe tradidit predictus dux tributarios IIII cum mansis eorum totidem inter vestitos et apsos per diversa loca.
De cella vero sancti Maximiliani ita contigit, ut construeretur ab initio. Ibant duo frates in locum, qui dicitur Pongauui, nomen unius Tonazanus et alterius nomen Urso, in venatione et ad aurum faciendum et viderunt illic multa luminaria plurimis noctibus et alia signa multa et venientes ad domnum Hrodpertum episcopum et dixerunt ei, quod ipsi ibi viderunt. Et ipse pergens cum eis vidit ibi similiter. Tunc quoque perrexit domnus Hrodpertus ad Theodeonem ducem et dixit ei ipsa miracula rogansque eum licentiam sibi dare, ut cellam ibi construeret, et ita ei Theodo dux licentiam dedit. Veniensque domnus Hrodpertus iterum ibidem cum hominibus suis et cum suprascriptis fratribus et cepit ibi stirpare et locum mundare et oratorium facere. Facto autem oratotio venit iterum ad Theodonem ducem et rogavit eum secum ibidem venire. Venientes autem ibidem domnus Hrodpertus consecravit ipsum oratorium et Theodo dux tradidit ipsum locum ad sanctum Petrum ad Salzpurch monasterium et ex omni parte miliarios III et ipsi predicti fratres cum licentia et cum consensus Theodonis ducis tradiderunt ibidem omnem rem eorum quamcumque habebant et nepotes eorum conmendaverunt ad discendum et ad tondendum ad Salzpurch monasterium, nomen unius Uurmhari et alterius nomen Cissimo; et domnus Hrodpertus misit ibidem suos monachos ad officium dei faciendum et ad ipsam cellam construendam. Cum autem Uurmhari et Cissimo literas didicerunt, ceperunt rogare domnum Hrodpertum, ut medietas ipsius rei, quam parentes eorum ibidem tradiderunt, eis ad usum fructuarium prestaretur usque ad obitum eorum, et ita fecit domnus Hrodpertus, et illam aliam medietatem iussit servire ad sanctum Petrum ad Salzpurch. Ipsi autem suis mepotibus illam aliam medietatem conplacitabant usque ad obitum eorum, et ita inde fuit hoc in beneficio de monasterio Salzpurch usque ad tempora Otilonis ducis. Tunc quoque Urso cappellanus Otilonis petiit, ut ei ipsas res ex integro daret in beneficium, et ita Otilo fecit et tulit hoc per vim de monasterio Salzpurch. Cepit autem Uirgilius abba hanc ipsam causam querere ad Otilonem ducem, et Otilo voluit illud comparare cum eo, quod habuit ad Laufom, et hoc Uirgilius nullatenus consensit, et ita Otilo permansit retinendo iniuste, quod de Salzburch monasterio subtraxit.
Noticiam vero istam ego Arn una cum consensus et licentia domni Karoli piisimi regis eodem anno, quo ipse Baioariam regionem ad opus suum recepit, a viris valde senibus et veracibus diligentissime exquisivi, a monachis et laicis, et conscribere ad memoriam feci. Isti sunt nomina monachorum: Vitalis, Amandinus presbiter, Latinus presbiter, Cuffulus, Zissimo, Dignolus, Benedictus diaconus, Sindo diaconus, Euo presbiter, Baldo presbiter, Lezzo, Kaerheri, Reginpreht presbiter, Materninus, Arnhelm, Tazzo, Emico, Germanus. Laicorum nomina ista sunt, qui per sacramentum factum ab abtecessoribus suis ita se audisse testificaverunt, ut supra scriptum est: Immino comis, Eimo comis, Kerrad iudex, Sigipald iudex, Eparo, Iubianus, Eigiolf, Helmuin, Ambrao, Amalger, Liuphram, Iuuinan, Ato, Kislolf.
Et ego Benedictus diaconus hanc noticiam dictavi et conscribere iussi.