Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Balduuini, Nummer 9


Datierung: 1041 - 1060

a) Audiat christianitas et memoria teneat quam commode Baldwinvs archiepiscopus quoddam praedium duorum fratrum nomine Ruodkeri et Ernusti in partibus Carintiae concambiret Effecit namque idem archiepiscopus, quod predicti fratres delegarunt, quicquid praedii ad Lonsniza habuerunt in suam suique advocati Willihalmi manum ad ecclesiam sancti Rvodberti perenniter staturum quibus econtra tradidit archiepiscopus cum manu eiusdem advocati praedium, quod tunc ecclesia ad Ratinperch habuit et insuper VI talenta argenti. Huius rei testes sunt per aures ducti: Pabo, Wolfram, Engilram, Wiso, Hartnid, Meginhart, Erchanpolt, Raban, Totili, Gotapreht, Adalpreht, Waltfrit,

b) Eodem die utile concambium idem archiepiscopus cum Wolfoldo et filio eius Irmfrido in eodem pago fecerat. Ipsi namque in manum eiusdem archiepiscopi et advocati sui Willihalmi legabant praedium, quod iuxta Lonsniza habuerunt, ad perpetuam proprietatem aecclesiae sancti Rvodberti stabiliter retinendum, quibus ab archiepiscopo per manum praedicti advocati legatum est in villa, quae Lomnicha dicitur, tantum agri, quantum tunc in eadem villa quidam Neziz ad dimidium servicium possederat. Et hoc factum et confirmatum est sub praedictorum virorum testificatione, Pabonis et ceterorum.