Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Tietmari II, Nummer 2


Datierung: 1025 - 1041

[I]tem vero, quam promptissimus erat idem archiepiscopus in augendis rebus aecclesiae, indicio est inpresentiarum inter ipsum et Piligrimum quendam presbiterum sancti Rvodberti acta conplacitatio. Habuit quidem predictus presbiter quoddam beneficium de aecclesia sancti Rvodberti in loco Lenginuuelt dicto. Huius vero habendi copia, ne sibi et uxori suae usque ad obitum suum daretur, timuit et ideo pro conplacitatione beneficii predium, quod in Lungouua habuit, in loco Lîtarun dicto, cum quatuor mancipiis omnibusque accedentiis dedit in manus Tietmari archiepiscopi et advocati sui Waltherii rata traditione ad sanctam Iuuauensem sedem perenniter possidendum. Retradidit vero archiepiscopus adscita manu dicti advocati et familia conlaudante eidem presbitero locum, quem prius in beneficium habuit, cum sex mancipiis omnibusque iuste ad eundem locum attinentibus, ea tamen pactione, ut post suae vitae et uxoris suae Liuzae excessionem et predium quod dedit et beneficium quod accepit ad hereditariam sanctae aecclesiae possessionem integre remittatur. Huic vero conplacitationi adhibiti sunt utrimque testes isti: Willihalm, Liutolt, Ratolt, Adalpreht.