Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Tietmari II, Vorrede

INCIPIT LIBER TRADITIONUM COMMUTATIONUM AC COMPLACITATIONUM, QUAE FACTAE SUNT DOMUI DEI TEMPORIBUS THIETMARI SANCTAE IVVAUENSIS ECCLESIAE VENERABILIS ARCHIEPISCOPI.

[S]epins igitur contigisse videmus, commutationes et conplacitationes inter sanctam domum dei et potentes viros firmiter et laudabiliter utrimque populo adsentiente peractas postmodum rescindi ac minui, tum ab ipsis earum actoribus tum ab eorum heriditariis successoribus, tam errore quam malivolentia adductis. Et ita domus dei, in quo ditari et meliorari putabatur, saepe numero magna detrimenta suscaepisse approbatur. Sed huius vero calumniae, ne detur alicui occasio, quia sola litterarum annoticio potest prohibere, haud alienum esse ab re duximus, quaecumque concambia a venerabili nostrae Iuuauensis aecclesiae archiepiscopo Tietmaro, et apud quemcumque et quomodocumque sint acta, litteris designare, ne postmodum alio tempore alioque pontifice de his aliter quam actum est debeat vel possit agi.