Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Hartuuici, Nummer 3


Datierung: 991 - 1023

Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris, qualiter quidam nobilis vir nomine Enzi cum Hartuuico archiepiscopo quoddam concambium decrevit faciendum Tradidit igitur in manus Hartuuici archiepiscopi et advocati sui Nithardi in loco, qui dicitur Lúsah, ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertum decem et novem iugera perpetuo in proprium tenenda Econtra vero tradidit Hartuuicus archiepiscopus cum manu advocati sui Nithardi in monte Clina eîdem nobili viro decem et novem iugera in proprietatem tenenda Isti sunt testes Aribo comes, Gerloh, Volchrat, Reginpreht.