Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Breves Notitiae Anhang, Nummer 3

Tempore Tassiloni ducis Ŏgo actor ipsius ducis et filius eius Ulit tradiderunt deo et sancto Petro cum consensu praefati ducis ad monasterium, quod dicitur Salzpurc, pro redemptione animarum suarum possessionem, proprię hereditatis in loco, qui dicitur Steindorf, absque ulla separatione, culta et inculta ad eandem hereditatem pertinentia. Actum et confirmatum est coram Uirgilio episcopo atque abbate et cunctis monachis indic(tione) IIII, II. kal. feb(ruarii), adsistentibus testibus, quorum nomina hęc sunt: Starcholf, Ascrih, Mechinpreht, Fridapolt.