Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Breves Notitiae Anhang, Nummer 1

Beatę memorię Theodo dux tradidit ad ecclesiam sancti Petri iuxta lacum Uualarseo eundem locum cum confinio circum adiacenti in aquis aquarumve decursibus, silvis pratis pascuis et molinis atque piscacionibus, curtem et casam cum ceteris ędificiis, servos manentes in coloniis IIII et alios tributales manentes in coloniis decem.

Iuditium evindicatum de silva iuxta Fiskaha, quam Romani voluerunt habere, quod Arn episcopus nobilibus viris adtestantibus duobus vicibus conquisivit sancto Petro. Vuolchanhart abba et Humdpald frater eius dederunt eorum propria deo et sancto Petro in Antheringun et ad Perge iuxta Uualarseo. Isanhard tradidit propria sua super ipsum lacum ad sanctum Petrum. Madalhelm et Kozzilo fratres nobilesque viri tradiderunt aliquas res proprietatis suae in Uualardorf ad sanctum Petrum. Socco et frater eius Uuichelm eorumque proximi dederunt propria sua, quę habuerunt ad Nendichesuuank sancto Petro. Ruodker Ostarger Cotescalh et Eparakar dederunt ad sanctum Petrum, quod habuerunt super lacum Uualarseo ad Uuengi et ad Straza manentes VIII. Lantfrid vir nobilis tradidit semet ipsum deo sanctoque Petro et totum, quod habuit iuxta eundem locum.