Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Breves Notitiae, Nummer 9

[Hec sunt que dedit Otilo dux sancto Maximiliano]

Prefatus quoque dux Otilo divino comprunctus amore cepit edificare et ampliare ecclesias et dei servos diligere ipamque cellam sancti Maximiliani, quam beatus Růdbertus episcopus primo per concessum Theodonis ducis construxit quamque idem dux ad Iuuauensem sedem tradidit, cepit Otilo dux diligere et in amore dei ampliare; congregari autem ibidem fecit clericos et deo servientes pro remedio anime sue. Tradidit autem ibidem ad servicium dei villam, que dicitur Stamheim super Enum fluvium in Ysinkowe, deo et sancto Maximiliano, et ad Pongo conmanentes XXX cum silva et venacione et omni appenditio suo. Ad dotem quoque eiusdem ecclesie ad Stamheim adiunxit Waldmannum servum cum coniuge et liberis eorum et cum omni possessione eorum, Othpaldum quoque similiter cum omnibus que habebat, Bondanam quoque feminam cum VI liberis. Subiunxit autem per singulas curtes aliquam ibidem partem ad supradictam tradicionem sancti Maximiliani: Ad Chiemgo Irmharium servum cum colonia sua et alia possessione: ad Ostermuntingin servum I, ad Salzburg I, in Mattako I, in Attergo I, ad Ellinchoue I. Tradidit quoque ad Chuchil casam cum curtifero suo et territorio et manentes VIIII cum coloniis et allis appenditiis suis; ad Atanate vero ecclesiam cum curte et manentes XX cum adiacenciis suis. Tradidit eciam villam vocatam ad Lofi casam et curtem cum territorio suo et manentes XV cum molendinis et aliis appendiciis suis. Ad Salinas vero dedit ibidem Lantonem cum fratribus suis et loca fornacium IIII cum patellis et Vitalem cum omni possessione sua; in vico dicto Ehinge mansus VI cum omni possessione eorum: im vico Liueringe mansus X cum colonis suis, casam et curtem cum appendiciis suis. Ad Ponninwanch dedit duos fratres hiis nominibus, Ditnant et Wolfker, cum omni possessione eorum. Dedit quoque idem dux Otilo ad eandem cellam sancti Maximiliani sursum et versum per Salzaha flumen ex utraque ripa ipsius fluminis saltum ad venacionem atque ad pascua percorum, alpes et silvam a loco, qui dicitur Strupe, et ad Purch et illas alpes, ubi Swarzaha oritur, et sic in occidentem et aquilonem, ad orientem et austrum usque ad Stegen. Et istud per omnia supradicta Otilo dux in mercedem propriam ac pro remedio eterno anime sue ibidem deo servientibus perpetualiter confirmavit.