Ex orientali sive australi parte iuxta publicam viam que tendit in Talgov et sic ad Eselwanch, deinde ad lacum qui vocatur Labusculo, et sic ad Tinilpach, et inde in medium lacum qui vocatur Parnsê, et sic ad Zinkenbach de ista parte laci meridiana pleniter per omnia in forste fieri debenture ad istam sedem Iuuauensem. Item de isto flumine quod vocatur Salzaha, de illa petra que repicit contra ecclesiam sancti Martini, que sita est in castro Iuuauensi, nulli liceret sine licencia huius sedis episcopi piscacionem habere vel castores apprehendere sive ullam exercere venacionem, nisi tantum uno piscatori dominico. Item de loco, qui vocatur Scratinpach, ex utraque parte supradicti fluminis in forste pleniter fieri ad istam sanctam dei ecclesiam sursum, ubi Swarzaha exoritur, et sic usque ad illum locum qui vocatur Purch, et ita fieri a potestativis viris ad istam sedem definitum est.
Madelhelmus quidam vir nobilis cum ceteris rebus suis porcionem venacionis sue ad istam dei ecclesiam iuxta ripam, que vocatur Albîna, hanc esse commune cum coheredibus suis.
Supradictus Hucbertus dux dedit in pago Matahcensi manentes tributales IIII in loco dicto Itinga.
In illis quoque temporibus Otilio dux expulsus ad emulis suis de Bawaria fuit cum domno Pippingo rege in Francia multis diebus.
Inde reverse et accepto ducatu suo tradidit ad Iuuauensem sedem villam, que vocatur Metminheim, et manentes servos XX cum territorio et silva et molendinis cum omni appendicio suo. Dedit in heremo eiusdem loci appendente locellum, qui dicitur Eselwanch, et lacus duos Aparnse, et in his locis venacionem et piscacionem.