Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Fridarici, Nummer 19


Datierung: 976 08 01
Ausstellungsort: Regensburg

Sciant omnes Christi fideles presentes et futuri qualiter quidam familiae servus nominatus Wolfpreht cum domino suo Fridarico archiepiscopo quoddam concambium coram primatibus synodum Radaspone colentibus in die, quando vincula sancti Petri celebramus, fecit Tradidit enim idem servus in loco Eih nominato predicto archiepiscopo Fridarico in manum advocati sui Pernhardi nobilis viri hobam I absque pratis, quae pariter in eodem loco dedit integram, in alio vero loco qui dicitur Diuzinpah tradidit Erchanger predicti servi uxoris advocatus eidem episcopo Fridarico in manum advocati sui Pernhardi iugera XL agri arabilis et pratorum aevis temporibus in utrovis loco ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertum tenendum Econtra vero tradidit idem episcopus Fridaricus cum manu advocati sui Pernhardi predicto servo Vuolfperto, quicquid pater eius Adaluni ad Sabsinga in beneficium habuit cum consensu fidelium suorum clericorum atque laicorum perpetuo iure possidendum vel quocumque vellet sine contradictione tradendum. Cuius rei testes sunt isti per aures attracti Nortpreht, Aripo, Guntpolt, Eppo, Erchanger, Altman, Penno, Epararo, Hitto, Ruodolf, Hartman, Engilram, Piligrim, Engildeo, Lanzo, Pero, Reginhart, Engilpero, Vuoluold.