Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Fridarici, Nummer 17


Datierung: (c. 976)

Noscant omnes Christi fideles presentes et futuri qualiter quidam nobilis vir n( ominatus) Laduta cum consensu clericorum et laicorum quoddam concambium decrevit faciendum. Tradidit igitur in manus Fridarici archiepiscopi et advocati sui Pernhardi proprietatis hobam I cum omni lege iuxta predium Gozberti ad sanctum Petrum sanctumque Hruodbertum et talem proprietatem, qualem ad Lanzindorf habuit, îdem et frater eius ad eosdem sanctos cum omni legalitate in proprium perpetuo tenendum Econtra vero Fridaricus archiepiscopus cum manu advocati sui Pernhardi prefato nobili viro, quicquid proprietatis sanctus Petrus sanctusque Ruodbertus habuerunt in villa, ubi Pulch habitabat et talem communionem, qualem iidem sancti in monte, qui dicitur Sinzinesperc, habuerunt cum omni lege in proprium perpetuo tenendam tradidit. Isti sunt testes per aures adtracti Hartvvic, Iuto, Magnus, Ôzi.