Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Fridarici, Nummer 9


Datierung: (c. 963)

Notum sit presentibus atque futuris, nobilibus atque ignobilibus qualiter Fridaricus archiepiscopus cum quodam nobili viro nomine Lantpreht unice supplicante quoddam concambium fecit, quod manu advocate sui Pernhardi et consensu consilioque quorundam fidelium suorum actum scimus Praefatus autem nobilis vir Lantpraeht talem proprietatem, qualem sibi suus domnus Pernhardus in proprium cum testibus donavit ad Ilpungesperch, hoc est duas hobas et dimidiam et omnia dimidia, quae in illo monte sita sunt, ad sanctum Petrum sauctumque Ruodbertum tradidit et econtra praedictus archiepiscopus cum manu sui advocati iam dicti illi unam hobam ad Pidingun tradidit, et haec archiepiscopus quo stabiliora forent litteris iussit notari.

Isti sunt testes per aures adtracti Adalpraeht, Penno, Vuoluo1t, Gotti, Epararo, Willihart, Erchanpold, Gerhoh, Hiltigrim.