Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Fridarici, Nummer 7


Datierung: (c. 963)

Notum sit omnibus fidelibus Christi praesentibus scilicet et futuris utriusque personae qualiter quaedam nobilis femina nomine Rosmôt cum Fridarico venerabili archiepiscopo quoddam concambium fecit Tradidit namque eadem praefata domina cum manu Fridarici filii sui in manus Fridarici venerabilis archiepiscopi et advocati sui Pernhardi unam hobam ad Tassinpah cum tali nemore, quale illa et eius senior Reginpraeht eorumque filii ibi habebant, id est de Erilipah usque ad Tuontina et ex altera pate fluvii ibi habebant, id est de Erilipah usque ubi Castuna intrat in eundem fluvium et cum piscatione ac omnibus adiacentisbus, quae sui iuris essent, ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertum perpetualiter in proprietatem possidendum et de illa die, in qua traditio facta est, in eorum potestate et vestitura absque omnium obiurgatione retinendum Econtra vero tradidit Fridaricvs venerandus archiespiscopus cum manu advocati sui Pernhardi secundum consilium suorum fidelium clericorum ac laicorum eidem iam dictae dominae unam hobam ad Stuolueldum et illam decimationem, quam eiusdem domine senior Reginpreht nuncupatus in beneficium prius habuit et illam decimationem ad Legindorf usque ad finem vitae suae, postea vero filiis suis Ratpodoni et Fridarico quamdiu viverent, et ut postea in potestate sancti Petri sanctique Ruodberti sicut antea extitit perpetuo permaneret.

Isti sunt testes per aures adtracti Engilpreht, Papo, Wolfold, Aripo, Diotmar, Orendil, Ludolf, Adalpreht, Gerhoh, Einhard, Ruodpraeht, item Diotmar.