Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 81


Datierung: 931 02 08
Ausstellungsort: Salzburg

CONPLACITATIO BERNHARTIS ET FRATIS SUI DIOTMARIS.

a) Comperiat igitur omnium nobilium et ignobilium persona qualiter quidam fratres, n(ominati) Diotmar et Pêrnhart, in praesentia Ôdalberti archiepiscopi concambium servorum duorum fecerunt. Tradidit nanque Diotmar Pernhardo fratri suo servum suum proprium n(ominatum) Ruozo, econtra Pernhart tradidit suum proprium servum n(ominatum) Goteschal et testibus subter notatis adfirmaverunt

b) Tunc quoque eodem die et loco ipso praescriptus Bernhart nobilis vir et consanguincus archiespiscopi tradidit in complacitationem domui dei in manus domni Ôdalberti archiespiscopi et advocati sui Reginberti ipsum praedictum commutatum servum et proprietatem suam totam, quam habuit ad Prêitindorf in comitatu Orendili, ad Tiufstadon quae iam fuit Diotrici ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum perenniter in proprietatem possidendum Econtra vero idem archiespiscopus Ôdalbertus unâ cum Reginberto advocato suo et consilio fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum tradidit eidem nobili viro Pêrnhardo de rebus domus dei locum unum Vrdorf vocatum cum omnibus ad hunc locum iuste pertinentibus. Ita ista complacitatio fuit peracta, ut usque in finem ilius vitae sibi in proprietatem possideat et si legalem habeat coniugem et ex ipsa genitum filium, ad utriusque obitum in proprietatem habeant, postea vero ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum omnia in proprietatem perenniter consistant

Et isti sunt testes Diotmar comes, Rafolt, engilbert, item Diotmar, mîlo, engilscalh, erchanperht, Uuelisinc, rorinc, Nandheri, Heimrih, vuillihelm, sinzo, starchant.

Anno DCCCC XXXI, actum ad Salzpurch VI. id. Febr(uarii) anno episcopatus eius VIIII.