Datierung: (c. 924) 11 12
Ausstellungsort: Chiemsee
Noticio vero de rebus, quae Ôdalbertus archiepiscopus cum consultu fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum pro utilitate domui dei dedit. Tradidit praedictus archiepiscopus cum manu advocati sui Liutkeris unum locum Stamheim vocatum Otacharo cuidam nobili viro aevis temporibus in proprietatem. Econtra vero praenominats Otachar tradidit ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm in manus Odalberti archiepiscopi et advocati sui Liutkeri talem proprietatem, sicuti ei ad Sîbru Gisalhart tradidit et Erchanpold ad Cheldheim et Sigolvingun dedit perpetuis temporibus in proprietatem possidendum
Et isti sunt testes istius traditionis, ex utraque parte Diotmar, Kerhoh, Adalberht, Zuentipolch, reginhart, ludolf, reginberht, anulo, adalfrid, ruodlant, mahtfrid, arbo, papo, engilperht, albuni, herrant, heidfolch, adalhart, salaman, madalhelm, adalram.
Actum ad Chimincseae in II. id. nov(embris), in dei nomine amen.