Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 73


Datierung: (930 10 12 c.)

CONPLACITATIO INTER ÔDALBERTUM ARCHIEPISCOPUM ET IACOPUM MINISTERIALEM SUUM.

Placuit igitur venerabili arcbiepiscopo Ôdalberto consilio fidelium suorum clericorum scilicet et laicorum cum quibusdam ministerialibus suis Ruodgozzo etiam et filio eius Iacobo, quondam conplacitationem facere Tradidit nanque Iacob cum patre suo Ruodgozzo in manus domni sui Ôdalberti et advocati sui Reginberhti talem proprietatem, qualem sibi Diotmar nobilis vir et comes in Salaueldun tradidit iuxta rivolum Liuganga casam cum curte et territoriis seu omnibus iuste ad hunc locum pertinentibus ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm in proprietatem perpetuam possidendum Econtra vero Ôdalbertus archiepiscopus unâ advocato suo Regiuberhto eidem Iacobo et patre suo Ruôdgozzo tradidit in proprietatem, quicquid ipse Iacob tunc in beneficium in Salaueldun possidebat, ea ratione ut ipse Iacob et uxor illius et filius eius Ruodgoz usque in finem vitae suae in proprietatem possideant aut si alium filium vel filiam habeat longioris vitae, haec loca usque in finem vitae suae possideant, postea vero ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm perpetualiter possidendum in proprietatem

Isti sunt testes istius conplacitationis Reginperht comes, Engilperht comes, Chadalhoh comes, Ruodperht, Rafolt, Vuillihelm, Graman, Heidfolch, Ruodlant, Unolfperht, Âuo, Selpker, Ludolf, Engilvuan, Arahart, Otperht, Aschrih, Rifuni, Adalrih, Uualtaperht.