Datierung: 928 01 03
Ausstellungsort: Salzburg
Notum sit igitur omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus quoniam Rafolt quidam nobilis vir conplacitationem quandam cum Ôdalberto archiepiscopo suoque domino faciebat Tradidit itaque Rafolt in manus archiepiscopi Ôdalberti et advocati sui Reginberhti talem proprietatem in duobus locis, qualem in utrisque locis â traditione Arnulfi ducis possidere visus est, loca Êzinpach et Uuilligozespach dicta in Tvongovne iacentia, et IIII mancipia Ellinhart Diotkart cum filiabus duabus, sed et Êzinpah ad domum dei cum omni ibidem tetritorio adempto investituram statim domni dei reliquid in eadem conplacitatione. Econtra vero Ôdalbertus archiepiscopus cum manu advocati sui Reginberhti eidem nobili viro Rafoldo tradidit et uxori suae Susanna dictae locum unum Hadoluinga dictum cum ecclesia et decimis illuc accedentibus, ita ut idem Rafolt et Susanna coniux eius et filius eius Vuitagouuo haec loca Vuilligozespach et Hadoluespach, usque in finem diutius viventis in proprietatem possideant, postea ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum bene culta et habitata perenniter in proprietatem consistant
Isti sunt testes n(ominati): Diotmar, item Diotmar, Ôtker, Sigihart, Alamunt, Engildio, Liutperht, Kerhart, Engilscalch, Adalperht, Alaman.
Actum ad Salzpurch, anno DCCCC XXVIII, III. nonas ian(uarii).