Datierung: 938 05 23
Ausstellungsort: St. Georgen a/Traun
Noverint omnes Christi fideles praesentium scilicet et futurorum industria quoniam quidam venerabllis comes Orendil n(ominatus) et Ôdalbertus archiepiscopus inter eis unam conplacitationem cum consultu fidelium suorum decreverunt facere, quod et fecerunt Tradidit praedictus comes talem proprietatem, sicut ille habuit in loco Engilmuntesperge, in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti ad sanctam Iuuauensem sedem aeternaliter in proprietatem At vero econtra archiepiscopus cum manu advocati sui Reginberti de rebus aecclesiae dei eidem comiti tradiderat in loco Prunnaheimon vocato cum omnibus ad eundem locum pertinentibus usque ad obitum vitae et uxoris sui et siquidem filium generassent, in sua potestate tali munitione easdem praefatas res sicut pater eius habeat et possideat usque ad finem vitae suae, postea vero uterque locus redeat ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum cum omnibus in illis locis manentibus perenniter in proprietatem
Et isti sunt istius concilii [testes]: Piligrim comes, Diotmar, Heimo, Ôdalhart, Orendil, Volrat, Ellinrih, Lantfrid, Lantperht, Francho, Ruodlant, Reginhart, Reginhoh, Engilscalh, Fridabert, Pêro, Gundbold, Sigiperht, Albrih, Graman, Fridarat, Reginolt, Paldheri, anamuot.
Actum ad sanctum Georgium in X. kal. iun(ii) in dei nom(ine)