Datierung: (924, Schluss?)
Nihil sibi quispiam cernitur minuendum, unde econtra sibi recipit in augmentum Quapropter convenit atque complacuit inter venerabilem Ôdalbertum archiepiscopum et quendam nobilem virum n(ominatum) Vualtkerum, ut alterutro de rebus eorum oportunitatem facerent sicuti fecerunt Tradidit itaque praetitulatus nobilis vir in manus Ôdalberti venerabilis archiepiscopi et advocati sui Liutkarii talem proprietatem, sicuti ille et Helmuni frater eius loco vocato Garoze visi sunt possidere cum omnibus ibidem pertinentibus perenniter in proprietatem possidendum Econtra vero ipse venerabilis episcopus et advocatus eius Liutker ipsis nobilibus viris tradiderunt loca vocato ad Uuillihalmesperge aeternaliter possidere
Et ex utraque parte testes per aures traxerunt Diotmar, Ôtachar, item Diotmar, Rafolt, Vuolamunt, Mazili, Azaman, Kerhoh, Ruodolt, hahart, Milo, Vualdman, Uuolfperht.