Datierung: 927
Ausstellungsort: Erl (n. Kufstein)
Notum sit omnibus Christi fidelibus qualiter Odalbertus venerabilis archiepiscopus quandam conplacitationem cum Diotbaldo camerario suo decrevit faciendum Tradidit namque Diotbaldus cum manu Otacharii fratris sui in manus predicti archiepiscopi Odalberti et advocati sui Reginberti cappellam ad Pahmannon cum atrio et cum curtilibus ibidem pertinentibus et hobam unam cum territorio et pratis et cum incisione ligni, veluti antea ad ipsam cappellam accessit, et proprietatem quam ad Talaheimon visus est habere, et mancipia VI, quorum nomina sunt: Azili cum uxore, Enzi cum uxore et filiis duobus, et vineas duas, unam cultam alteram incultam post finem vitae suae et Kisalae ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm ad sedem Iuuauensem perenniter in proprietatem Econtra Odalbertvs archiepiscopus cum manu Reginberti advocati sui tradidit in manus Deotbaldi et Otacharii fratris sui curtem ad Pahmannon cum omnibus, quae ibi in beneficium tenuit, et tres ancillas, Kezam et Liuzam atque Engizam, sibi et Kisalae usque in finem vitae suae in proprietatem, et Slierpah usque in finem ipsius Diotbaldi in proprietatem, postea ad sactum Petrum sactumque Rodbertvm remittendum
Isti sunt testes n(ominati): Otachar, Diotmar, Herrant, Arbo, Echo, Kerhoh, Uuelsinch, Ruodperht, Kotideo, Reginolf, Francho, Rocholf, Dultinch, Reginhoh, Benedictus.
Actum ad Orilan, anno incarnationis domini DCCCC XX VII, indictione XV.