Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Lodovuicus [gratia] Dei rex. Si fidelium nostrorum congruis petitionibus aures accomodamus, praecessorum nostrorum regum consuetudines optinemus, eisque nostrae celsitudini magis familiariores reddimus. Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quamque futuris quod inclitus comes Ugo adierit nostram praesentiam, deprecatusque sit ut quasdam abbatias cuidam nostro fideli Adalardo suaeque conjugi Addilae, eorumque haeredibus daremus, sitas in pago Portensi. Quorum monasteria unum dicitur Faverniacum, dicatum in honore sanctae Mariae, alterum dicitur Offonis villa dicatum et ipsum in honore sancti Leodegarii martyris. Faventes igitur libentissime precibus prefati comitis Ugonis, concedimus eisdem Adalardo, uxorique eius Addilae cum omni integritate supradictas abbatias, hoc est Faverniacum cum omnibus appendiciis suis, videlicet cum ecclesiis, villis, mancipiis utriusque sexus, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, molendinis, exitus et regressus, quesitum et inquirendum; sanctum Leodegarium similiter totum et integrum, cum omnibus ad se pertinentibus: ita dumtaxat ut hoc precepto altitudinis nostrae, quod fieri eisdemque dari jussimus, quamdiu advixerit ipse Adalardus et uxor ejus jam dicta et heredes eorum asscriptas abbatias teneant atque possideant. Post illorum vero quandoque decessum, ad id quod hactenus fuisse noscuntur, eaedem abbatiae absque diminutione sive deterioratione revertantur. Et ut hoc firmius statutum nostrum permaneat, hoc eis praeceptum exinde fieri jussimus et anulo nostro insigniri. Signum domini et gloriosissimi Ludovuici regis. Odilo notarius advicem Heirici summique cancellarii recognovit. Datum XVI kalendas Martii, regnante gloriosissimo rege Ludovuico anno III, indictione XIII. Actum villa Garziaica super Madernam fluvium.