Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacrosancto monasterio aecclesiae sancti Benigni, quod est constructum in pago Divionensi, juxta ipsos muros Divionis castri, ubi ipse venerabilis martir in corpore requiescit, et ubi Lanterius abba, una cum congregatione monachorum, Deo servire et ipsum pretiosum corpus, aliaque corpora sanctorum venerari et custodire videntur, Ego, in Dei nomine, Ademarus, et conjux mea Lampaia, dum terrena possidemus, de celestibus cogitantes, pro Dei amore et aeterna retributione et veneratione atque honore ipsius sancti Benigni et bona voluntate erga nos et beneficio rectorum ejusdem loci, seu requie animarum genitorum nostrorum et salute animarum nostrarum, cedimus ad ipsam casam Dei, cessumque ut in perpetuum maneat esse volumus, ex rebus proprietatis et juris nostri: capellam mobilem et specialem nostram cum reliquiis sanctorum, scilicet sancti Salvatoris et sanctae Mariae aliorumque sanctorum, crucibusque, tam aureis quam argenteis, et capsis, vestimentisque, et omnia ornamenta ipsarum reliquiarum; mansumque unum indominicatum cum supraposito, et vinea ipsi aderente, terrisque juxta ipsum positis, et silva ad ipsum pertinente; aecclesia etiam sancti Gregorii quae est in Escoriaco posita villa, et quicquid ad ipsum adspicit cum omnibus que in ipsa villa Escoriaco habere visi sumus. Qui predictus mansus est situs in confinio pagorum et comitatuum Divionensis et Oscarensis atque Atoariorum in fine et in villa Rufiaco, aspiciuntque ad ipsum mansum, exceptis indominicatis terris, colonicae et mansa vestita .VII. cum suprapositis et mancipiis utriusque sexus numero XLVIII; ista mancipia cum predictis rebus et mansis aliisque quinque mansis absis omnibusque rebus exquisitis, in campis, silvis, pratis, olcis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, ingredinis, exis et regressis, totum ad integrum, a die presenti, secundum legis nostrae salicae consuetudinem cedimus atque de nostro jure et dominatione, in potestatem et dominationem predictae aecclesiae sancti Benigni et rectorum ejusdem loci monachorum donamus et tradimus atque transfundimus, eo tenore ut quicquid exinde a die presenti, post discessum scilicet nostrum, pro communi sua utilitate facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris vel proheredibus, aut aliqua emissa persona, contra hanc donationem venire aut calumniam inferre, vel aliquid repetere temptaverit, non solum non valeat evindicare quod repetit, sed inferat partibus predictae aecclesiae sancti Benigni et monachorum una cum socio fisco, auri libras XV quod multatus persolvat et nisi emendaverit et a sua presumptione cessaverit, aeternam incurrat maledictionem; et haec nihilominus donatio et traditio ista omni tempore, firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divione castello, publice. † Signum Ademari et uxoris ejus Lampagiae, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Eliranni nepotis Ademari, qui consensit. S. Rotberti, fratris ejus. S. testium: Gisleberti vicecomitis, Odolrici, Romestanni, Rotardi, Folcharii, Volferii, Adalardi, Gerradi. Ego Tetardus cancellarius scripsi et subscripsi, datavi die veneris in mense madio, indictione IIII anno quarto regnante Karolo rege. Capella, mobilia cum manso et vinea in Escoriaco, Echechirey.