Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 136
Datierung: 897 10 21
Ausstellungsort: Nanteuil-le-Haudouin
In nomine Domini Dei aeterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Odo, clementia Dei rex. Regalis excellentiae et sublimitatis mos est, fideles regni sui donis ingentibus honorare, potentesque efficere. Proinde ergo nos morem praedecessorum nostrorum, regum videlicet Francorum sequentes, oportet sublimitati nostrae, ut quae procerum nostrorum expetierit affabilitas regia dignantes adimpleat dignitas. Quocirca omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium, nostrorumque, tam et praesentium quam et futurorum industria noverit, quod adiens serenitatis nostrae dignitatem Richardus illustris dilectusque nobis comes, humiliter petiit quatinus cuidam fideli nostro nomine Gisleberto, quasdam res fiscales in pago Atuerensi sitas per praeceptum nostrae largitatis, in jus proprium concedere dignaremur. Cuius petitioni libenter assensum praebentes, concedimus eidem Gisleberto, in pago Atuerinse, super fluvium qui dicitur Norgia, in villa scilicet Blankeni corte ac Verona mansos quindecim cum omnibus ad eosdem pertinentibus rebus, silvis, pratis atque mancipiis utriusque sexus et ecclesiam unam et medietatem alius ecclesiae. Unde et hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri eidemque dari decrevimus, per quod praecipimus atque jubemus ut ab hodierna die ac [deinceps], praefatus Gislebertus asscriptas res cum integritate omni teneat atque possideat ac quicquid exinde agere decreverit, liberam in omnibus habeat potestatem faciendi, sicuti et ex aliis suae proprietatis rebus, nemine inquietante. Ut autem huius largitionis nostrae praeceptum per tempora labentia inviolabiliter conservetur, veriusque ab omnibus credatur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus. Signum Odonis gloriosissimi regis. Heriveus notarius ad vicem Gualtern, recognovit et subscripsit. Datum XII kalendas Novembris, indictione XV, anno X regni Odonis gloriosi regis. Actum apud Nantolium fiscum, in Dei nomine, feliciter, amen.