Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 127
Datierung: 882 02
Ausstellungsort: Trouhaut
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Cognoscant presentes ac post futuri aecclesiae Dei fideles, qualiter Vuarnerius et uxor sua Eriburgis, ac filia eorum Doda, condonaverunt sancto Benigno et monachis illi famulantibus in monasterio juxta muros Divionis castri posito, ubi ipse preciosus martir Christi corpore quiescit; qui locus est sacratus in honorem Salvatoris mundi ac perpetuae virginis Dei genitricis Mariae sanctorumque omnium. Dederunt igitur supradictus vir et uxor ejus ac filia terram quandam, que est sita in pago Belnense, in fine Cusciniacense, in villa Bovonis Curte; que terminatur, de uno latere, terra Guntardi; de alio latere et una fronte, terra sancti Benigni; et de alio latere, stradella pergit; habet in longum perticas XXXIIII; in lato, de una fronte, perticas II; et de alia fronte, perticam I et dimidiam: infra istas terminationes vel perticationes, dedi ego Vuarnerius et uxor mea Eriburgis totum ad integrum, sicut denominatum est, et de meo jure ac dominatione trado atque transfundo in potestatem monachorum sancti Benigni, ut ab ac die liberam ac firmissimam habeant potestatem de ipsa terra, prout eis placuerit. Si vero, quod futurum minime speramus; si nos ipsi aut aliquis heredum vel proheredum nostrorum, vel alia quelibet persona contra hanc donationem ullam calumniam proferre voluerit, nequaquam habeat effectum ejus fraus, set insuper, legibus constrictus, vobis una cum socio fisco, sex untias auri persolvat; et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Troallo villa, publice. Signum Vuarnerii et uxoris ejus Eriburgis ac filiae eorum Dodae, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Teoderici. S. Deusadjuva, Montani, Ingelbaldi, Gisembaldi, Iderali, Rangulfi. Ego Heldricus scripsi et SUBSCRIPSI, datavi die martis, mense februarii, anno III Karlomanni regis. Terra in villa Bovonis.