Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jhesu Christi, Karlomannus Dei gratia rex. Regum predecessorum nostrorum consuetudo semper extitit fideles suos maximis honoribus illustrare, atque sublimes efficere, quatinus in eos et benignitatem suam ostenderent, et animos illorum arctius in suam fidelitatem adstringerent. Quocirca, noverit cunctorum fidelium Dei atque nostrorum industria, presentium scilicet atque futurorum, quod adeuntes nostram mansuetudinem Geilo, Lingonensis aecclesie venerabilis episcopus, necnon et amabilis fidelis noster Baldricus, innotuerunt nostre celsitudini quasdam res inter se commutasse, que sunt site in pago Tornotrensi, in vicaria Stolvicensi, in villa Turgiaco, super fontem Orosae: quod dederit predictus episcopus Baldrico paginam terre ex rebus sancti Aniani, cum farinario, continennentem in se anzingas duas et quartam partem unius jornalis cum fonte discurrente; et econtra Baldricus partibus jam dicti presulis dederit ex sui proprietate campum unum continentem in se anzingas II, et in alio loco, in ipsa villa, anzingam unam, et quartam partem alterius, cum farinario, pro utilitate predicte ecclesie vel communi necessitate, poscentes ut eorumdem commutationem nostra etiam corroboraret auctoritas. Placuit ergo nobis eorum utilibus annuere postulatibus, jussimusque conscribi preceptum nostre auctoritatis, per quod constituendo sancimus et sanciendo concedimus, ut commutatio ambarum partium per omnia successorum tempora inviolabilis permaneat, ita ut unaqueque pars de his que commutavit pro sui qualitate, facere proprio jure quicquid [elegerit] habens potestatem tenendi, possidendi, edificandi, donandi atque distribuendi, sine alicujus contradictione. Et ut hec nostre auctoritatis largitio in Dei nomine firmior habeatur, ac sempiternis valeat perdurare temporibus, anulo nostro subsigillari jussimus. Norbertus notarius, advicem Vulfardi recognovit et subscripsit. Datum XV kalendas augusti, indictione XIIII, anno III regnante Karlomanno gloriosissimo rege. Actum apud Conriacum villam, in Dei nomine feliciter, amen.