Datierung: 869 07 21
Ausstellungsort: Pîtres
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Si reverendorum pontificum petitionibus, quibus pro sacris locis sibi commissis nostram supplicaverint clementiam, aurem libenter accommodamus easque ad effectum perducimus, regiam exercemus consuetudinem, et ob id eos in nostrae fidelitatis obsequiis devotiores efficimus et ad animae nostrae salutem nobis profuturum omnino confidimus. Comperiat igitur omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae, nostrorumque presentium ac futurorum sollertia quia carissimus nobis Isaac, venerabilis Lingonensis matris ecclesiae episcopus, ad nostram accedens altitudinem innotuit qualiter monasterium ubi sanctus Benignus martyr corpore requiescit, juxta Divionis castrum situm, quondam religiosorum turma monachorum refertum, nunc pessundatum et pene adnullatum, divino cooperante adminiculo restruere et restaurare, et monachos ibi sub regula sancti Benedicti jugiter Dei militaturos statuere et ad pristinum statum reducere, ac suae sepulturae locum ibi velit praeparare humiliter efflagitans ut quasdam ejusdem potestatis res et mancipia, ad ipsum monasterium restaurandum et in usus ac stipendia monachorum inibi Deo famulaturorum deputaremus et deputando perpetim habendas confirmaremus [(perpetim habendas confirmaremus). Igitur auctoritate nostra ac nostri praecepti scripto jubemus et confirmamus claustrum quietum esse ac liberum ab omni dominatione, a torrente qui sancti castrique causam dividit, necquicquam a quocumque potente in eo claustro accipi vel auferri aut vim cuicumque inferri liceat; burgumque, mercatum pariter et districtum sub eadem praecepti nostri descriptione ut nemo de his vel de omnibus quae nostra regali auctoritate et praecepti descriptione eidem loco concessa sunt audeat quisquam calumpniari vel repetere, sed sicut concessimus absque ulla contradictione in usus monachorum haberi et ab ipsis perpetualiter possidere. Sunt autem haec quae in eodem pago ipso loco concessimus, in prospectu ipsius monasterii ....]. Id est in eodem pago, in prospectu ipsius monasterii terram dominicatam ubi possunt seminari modii ducenti quinquaginta, vineas ubi possunt colligi vini modii quingenti, prata ubi possunt colligi feni carra quinquaginta, silvam ubi possunt saginari porci sexcenti, forestem piscium in aqua a ponto Divionensi castri usque ad Floriacum, farinarios sex, terras apsas ubi possunt seminari modii centum quinquaginta, colonicas decem, cum mercato et burgo; in Lariaco colonicas decem; in Biciso colonicas sex et dimidiam; in Colonicis colonicas sex et in Siliniaco colonicam unam; in Scontio colonicas quatuor et dimidiam; in Villari colonicas tres et farinarios duos, in Lentiniaco colonicam unam et dimidiam; in Girone colonicas duas; inter Corcellas et Flaviniacum colonicam unam; in Dicmise colonicam dimidiam; in Proviso colonicam dimidiam, in Camboio colonicam dimidiam; inter Marciniacum et Patriniacum colonicam unam; in Quintiniaco colonicas duas; in Sacconico colonicam unam; in Cromaco colonicas duas; in Aguliaco cappellam cum manso uno et dimidio; in Rufiaco colonicam dimidiam; in Bargis colonicam unam; in Misciniaco colonicas tres; in Norgis colonicam unam, in Asiriaco cappellam cum colonica una, in ipsa villa colonicas sex et dimidiam et farinarium unum et terram dominicatam ubi possunt seminari modii centum et prata ubi possunt colligi feni carra centum quinquaginta; in villa Charli mansum dominicatum cum ecclesia; in Prunido mansum dominicatum et quicquid ibi aspicit ad ipsum beneficium pertinet, cum omnibus earundem rerum appendicibus, cunctisque sibi pertinentibus rebus et mancipiis. Cuius justis et rationabilibus, animaeque nostrae proficuis postulationibus libentissime faventes, hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri eidemque sancto loco dari jussimus, per quod latas res cum ecclesiis, domibus, aedificiis, curtiferis, viridariis, ortis, vineis, terris, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, farinariis, piscatoriis, mancipiisque utriusque sexus, desuper commanentibus, vel ad easdem res juste et legaliter pertinentibus, ad ipsum locum restaurandum et in jus ac stipendia monachorum ibidem Deo famulaturorum, jure ecclesiastico aeternatim tenendas deputamus et confirmamus ita ut ejusdem monasterii abbas, eiusque futuri successores ipsas res et mancipia cum omni integritate regulari et canonica auctoritate teneant et nulli praefatae matris ecclesiae antistitum, ejusdemque monasterii abbatum liceat ex eisdem rebus quicquam subtrahere aut minuere aut in alias praeter quas constituimus usus retorquere et quicquid divina pietas per quoslibet se metuentes ibi futuro augere voluerit, sit eisdem monachis in supplementum ut pro nobis, conjuge et prole, totiusque regni statu continuis precibus Dei misericordiam implorent [(misericordiam implorent). Si quis vero, quod venturum minime speramus, hanc largitionem domni et excellentissimi Karoli regis necnon et nostram constitutionem immutare aut aliquid ab eodem monasterio auferre vel contradicere, electione fratrum ibidem Deo famulantium, sicut supra dictum est, aut de rebus prescriptis beneficiari alicui vel etiam familiam affligere seu eidem contradictioni vim inferre presumpserit aeternae dampnationis maledictione cum Juda traditore multatur et nostra nostrorumque coepiscoporum Remigii atque Hincmari ceterorumque pontificum auctoritate excommunicatus; insuper anathema maranatha sit dampnatus, sanctique Benigni cui praejudicium inferre videtur noverit se ultione dampnandum. Ut autem haec nostra ...]. Ut autem haec nostrae confirmationis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem, manupropria subter eam confirmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus. Signum Karoli gloriosissimi regis. Hildeboldus, notarius advicem Goslini recognovi et subscripsi. Data XII. Kal. Augusti, indictione II, anno XXX regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum apud Pistas villam. In Dei nomine. Feliciter. Amen.