Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Noticia Geist carte qualiter Heldebernus geitivus apparuit pro ea causa, unde Alcaudus, advocatus sancti Stephani et sancti Benigni, vel Isaac episcopi, in Luco villa, in mallo publico, ante predictum Isaac episcopum et Oddonem comitem et Hildebaldum abbatem sive Bertrannum, missos dominicos, et alios plures qui ibi adfuerunt ad multorum causas audiendas vel recta judicia facienda. Predictus Alcaudus ipsum Hildebernum mallavit et dixit quod idem Hildebernus cum suis tam francis quam servis, in fine Bruciaci, vel in Getliacense seu in Saciacense, in silva sancti Benigni venissent, et ipso Hildeberno precipiente, casnum mortificasset malo ordine; ipse autem Hildebernus respondit ei quod non juste, sed injuste, mallasset; Alcaudus vero contra eum vuidridum stipulavit, unde ante hos dies, per judicium scabiniorum ad respectum fuerunt. Tune ipsi scabinei decreverunt judicium quod post XL noctes in proximo mallo, ipse Hildebernus contra Alcaudum jurasset aut quod lex est fecisset. Deinde, post legitimas noctes, in proximo mallo, in Curtagone, ante Isaac episcopum et Oddonem comitem, ipse Alcaudus venit, Hildebernum ibi secundum legem clamavit. Cum vero Hildebernus ibi non esset, Alcaudus vuidridum juravit; sed quia Hildebernus ibi non venit nec suam acsoniam denunciavit, in omnibus geitivus apparuit: tune judicaverunt ipsi scabinei ut Alcaudus hanc noticiam geist cartae acciperet: quod et fecit, his presentibus. Signum Radulfi. S. Odelrici. S. Eldii. S. Blitbodi. S. Odelerii. S. Isnardi. S. Vulfrici. S. Mummii. S. Armanni. S. Adalberti. S. Sigemunni. S. Andrici. S. Vuineverti. S. Vuidrici. S. Desiderii. S. Servadi. Ego Norgaudus levita scripsi et subscripsi, datavi mense februario anno XXVIII regnante domno nostro Karolo rege.