Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacrosancte ecclesie sancti Mammetis martyris que est constructa in urbe Lingonica, cui praeest venerabilis Isaac, Dei dono episcopus. Ego igitur Humbertus, cogitans Dei timorem et habens spem aeternae retributionis, dono ad eandem casam Dei mansum unum cum supraposito et granica vel omnibus edificiis quem mihi Fulcricus et infantes ejus per instrumenta cartarum antea condonaverant. Et ipse mansus est situs in villa Saciaci, in pago Oscherense, super flumen Tile. Ipsum mansum cum omnibus aedificiis, pomifferis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, vel quiequit in ipsa villa et eius finibus habere visus sum predictae ecclesiae sancti Mammetis vel ecclesiae sancti Benigni martyris Divionis castri suburbane, ubi ipse requiescere corpore dinoscitur, eundem mansum et ipsas res dono, trado atque transfundo, jure perpetuo ita ut rectores sancti Mammetis et sancti Benigni potestatem inde habeant ordinandi sicut et de aliis rebus ecclesiasticis, nullo contradicente. Si autem ego aut ullus de heredibus meis vel aliqua inmissa persona contra hanc donationem nostram plenisima voluntate factam, aliquam calumniam fecerit, illud non aevindicet, sed sacrilegi penam in primis sese noverit incurrere et inferat supradictarum ecclesiarum rectoribus una cum socio fisco auri libras X. Et haec praesens donatio firma et stabilis omni tempore permaneat stipulatione subnexa. Actum Lingonis civitate. Signum Umberti qui hanc donationem fieri et firmare rogaverit. Signum Dadonis. Signum Mummii. Signum Witbodi. Signum Aimini. Signum Marani. Signum Uncrimi. Signum Franconis. Signum Bertolini. Signum Bellini. Signum Archenrici. Signum Adalranni. Signum Berengerii. Signum Enei. Signum Erleverti. Signum Elninci. Signum Ingelradi. Signum Odolerii et signum Utulgrimi. Signum Agani. Signum Magnonis. Signum Vualcaudi. Signum Odonis. Ego in Dei nomine Anselmus, indignus subdiaconus, hanc donationem rogitus scripsi et subscripsi. Data die Mercoris, quodam III Idus Decembris, anno XXVI regnante domno nostro Karolo rege, indictione XIII.