Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 70
Datierung: 862 06
Ausstellungsort: Verrey-sous-Salmaise
Domino sancto Benigno, Ebono et uxor sua, Sufficia, et filio nostro Achart, donamus tibi manso nostro qui est in pago Alsense, in fine Sarmaciense. Residet in ipsa villa Sarmacia; et abet terminaciones, de duas latus, terra Elenane; et de alias duas partes, vias publicas; isto manso exterminato et alias res, quicquid ad ipso manso aspiciunt, oc sunt campis, pratis, silvis, vineis, edificiis desuper positis, exis et regressis; isto manso exterminato, et istas res donamus tibi, sancto Benigno, reservato nobis in vita nostra fructuum usandum. Terram etiam in Vitrico, que est in pago Alsense et in fine Vitriacense, tibi, sancte Benigne, donamus, tradimus atque transfundimus de nostra dominacione in tuam dominacionem et legitimam potestatem, tibi et tuis eredibus, abendi, tenendi seu commutandi vel faciendi quicquid voluerint. Si quis vero, si nos ipsi aut ulla oposita persona que contra donacione ista venire aut aliquid agere vel calumniare presumserit non valeat evindicare quod repetit; sed tibi, una cum socio fisco, auri uncias V coactus exsolvat; et hec donacio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Vitrico villa, publice. Signum Ebono et uxor sua Sufficia, qui donacione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Achardi et germano suo Radolf, qui consenserunt. S. Ricolfi. S. Adalgisi. S. Angleri. S. Ainart. S. Literio. Ansaldus rogatus scripsit et subscripsit, datavit die dominico in mense junii, anno XXII regnante Karolo rege. De Sarmacia.