Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino fratribus cuncta congregacione sancti Benigni presbiteris, diaconibus, subdiaconibus sive clericis emtoribus, ego in Dei nomine Adalrannus venditor, vendidisse me vobis constat et ita vendidi campo juris mei, qui est situs in pago Divionensi, in fine Fontanense, in loco ubi vocabulum est Vinense. Terminat ipse campus, de uno latus, Erlavuoldus tenet; de alio latus, de ipsa hereditate; in ambis frontibus, terra sancti Benigni; habet in longo perticas agripennales LXIIII in ambis frontibus, perticas agripennales IIII; infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum vobis vendo, trado atque transfundo; et accepi a vobis precium, valente in contra argento solidos XV et pro ipsa precia predicto campo de meo jure et potestate in vestra trado potestate et dominatione, a die presenti, faciendi quid volueritis, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet ulla oposita persona, qui contra hanc vendicionem voluntate mea conscriptam ulla calumnia agere vel generare presumserit in duplum tantum quantum accepi persolvat, fisco vero auri unciam I et hec venditio inter nos omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Divion vico sancti Benigni, publice. Signum Adalrano qui hanc vendicionem fieri et firmare rogavit. Signum Artengrane uxore sua. S. Saiuaredo. S. Eptagio. S. Salaman, filiorum eorum, qui consenserunt. S. Benedicto. S. Vuinivaldo. S. Arberto. S. Ansoino. Teutfredus levita subscripsi. S. Vuillelinus. Ego Vuarnerius diaconus scripsi et subscripsi, datavi die jovis proximo in mense aprili anno XIII regnante domno nostro Karolo rege.