Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 63
Datierung: 849 02 20
Ausstellungsort: Castrum de Dijon
In nomine Domini Jhesu Christi, et in honore sancti Benigni martiris, ego in Dei nomine Tetsa femina, donavi medietatem de jornale de vinea, qui est situs in pago Oscarense, in villa Bargas, et in ipsa fine; abet ipsa vinea terminaciones, de uno latus, Adalgis presbiter tenet; ex alio latus et uno fronte, de ipsa ereditate; et de alio fronte Saifardus tenet: infra istas terminaciones totum ad integrum tibi dono, trado, atque transfundo ad rectores tue aecclesiae et tibi servientibus, et de meo jure et dominacione in tua trado potestate, et dominacione superius denominatam rem jure perpetuo ad possidendum, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa, aut ullus de eredibus meis vel proeredibus, seu quislibet ulla oposita persona, que contra hanc donacionem venire, aut ulla calumnia agere vel generare presumserit, non valeat evindicare quod repetit, sed insuper inferat tibi tuisque eredibus in duplum tantum quantum ipsa vinea emeliorata valuerit, fisco vero auri denarios III componet et donacio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Divion castro. Signum Tetsane, que hanc fecit et firmare rogavit. S. Radulfo filio suo, qui consensit. S. Eldemanno. S. Bartolomei. S. Salacono. S. Erlero. S. Erlefredo. Ego in Dei nomen Tetardus clericus scripsi et subscripsi, datavi, die mercoris XI Kalendas marcii, anno VIIII regnante Karolo rege.