Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auxiliante Domino placuit atque convenit inter domno et venerabili Alberico episcopo, et, ab alia parte, Adalranno, ut aliquid de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberent quod ita in presente fecerunt. Dedit Adalrannus de suum proprium domno Alberico episcopo, ad partes sancti Benigni recipiendum, mansum I infra castrum Divion terminat ipse mansus, uno latus et uno fronte, terra Sancti Stephani; de alio latus, strada publica pergit; de alio vero fronte, terra sancti Benigni; et habet in longo perticas agripennales V et pedes X; in ambis frontibus, perticas V pedales VI: infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum. Similiter dedit in alio loco foras castello, in loco qui dicitur Petra ficta, campos III. Terminat unus campus, de uno latus et uno fronte, terra sancti Benigni; de alio latus conturno sancti Benigni et sancti Stephani; de alio vero fronte, terra sancti Johannis: abet in longo perticas agripennales XLIII pedales V; in ambis frontis, perticas III; infra istas terminaciones ad integrum. Alius campus, in ipso loco; terminat ipse campus, de uno latus, terra sancti Stephani; de alio latus, Teotmarus tenet; de uno fronte, terra sancti Johannis; de alio fronte Susciones fluvius decurrit; et abet in longo perticas agripennales LXXXI; in uno fronte, perticas III pedales VI; in alio fronte, perticas III: infra istas terminaciones ad integrum. Tercius campus est juxta Divion castro; terminat de uno latus et uno fronte, strada publica pergit; de alio latus, terra sancti Benigni; de alio vero fronte, terra sancti Johannis; et abet in longo perticas XVIIII ; in uno fronte, perticas III, pedales VI; in alio fronte, perticas III, pedales VI: infra istas terminaciones et perticaciones, totum ad integrum, commutavit Adalrannus, domno Alberico episcopo ad partem sancti Benigni. Similiter dedit domnus Albericus venerabilis episcopus ad vicem, de racione sancti Benigni, Adalranno ad proprium recipiendum infra Divion vico peciola de terra que terminat de uno latus et uno fronte strada publica pergit; de alio latus et alio fronte, de ipsa racione sancti Benigni; habet in longo perticas agripennales X pedales VI; in uno fronte, perticas VII pedales III; in alio fronte perticas VI, pedales VII :infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum. Similiter dedit in alio loco, in fine Tremolense, campo I; terminat ipse campus, de uno latus, terra sancti Petri Besoense; de alio latus et ambis frontis, terra sancti Stephani; abet in longo perticas agripennales XXXIIII in uno fronte perticas VI, pedales X; in alio fronte perticas VI pedales V: infra jamdictas terminaciones vel perticaciones, commutavit domnus Albericus episcopus Adalranno ad proprium recipiendum. Et repromittunt inter se unusquisque, pars contra pari suo, de hoc quod accipit, quod nulla calumnia dicere nec repetere non debeat; quod si fecerit, inferat pars parte custodi in duplum tantum quantum ipsas res valuerint, in fisco auri uncias III, et hec procamii ipsos inter facti omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Divion, vico sancti Benigni, publice. Ego, Albericus episcopus hoc procamio a me facto, relegi et subscripsi. Aurannus legit et subscripsi. Anelo subscripsi. Ermembertus subscripsi. Ancherius subscripsi. Absalonnus subscripsi. Albuinus subscripsi. Otgerius subscripsi. Wantelmus presbiter subscripsi. Airfous presbiter subscripsi. Leotaldus presbiter subscripsi. Arlafredus presbiter subscripsi. Gautsinus diaconus subscripsi. Euvraldus diaconus subscripsi. Maximodus levita subscripsi. Adalmannus levita subscripsi. Gundacrus subscripsi. Ingalbaldus. Agilbertus. Erlerius. Luito. Madalbertus. Arlafredus. Georgius. Agenbaldus. Eliseus. Fulcarius. Ego Flauvulfus clericus scripsi et subscripsi, facto procamio, die mercoris XIIII kalendas maii, in anno XXIIII regnante domno nostro Ludovico imperatore.