Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auxiliante Domino placuit atque convenit ut inter Baldono preposito seu cunctis fratribus tam presbiteris quam diaconibus, id est Airfundo presbitero, Vuillelmo, Arnaldo, Arlefredo, Adalmanno, Vulfelmo, Agenbaldo, Alteo, Madalberto, Flaunulfo, Gundacro, Lumino, Arlerio, et, ab alia parte, Leotaldo presbitero. Dedit Leotaldus presbiter de suum proprium in procamium ad jam dictos fratres, ad partem sancti Benigni, ad illorum beneficium recipiendum peciolas de terra duas, que sunt sitas in pago Divionense, in ipsa fine Divioninse. Est una peciola in loco qui dicitur Petra ficta; terminat ipsa peciola, de uno latus, terra sancti Stephani; de alio latus, Teodmarus tenet; de uno fronte, terra sancti Johannis; de alio vero fronte, Sisunus fluvius decurrit; et habet in longo perticas agripennales LXXI; in uno fronte, perticas III pedales VI; in alio fronte, perticas III: infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum. Est alia peciola juxta Divion castro; terminat ipsa peciola de uno latus et uno fronte strada publica pergit; de alio latus terra sancti Benigni; de alio vero fronte terra sancti Johannis; habet in longo perticas agripennales XVIIII, in uno fronte, perticas III pedales VI; in alio vero fronte, perticas III, pedales III; infra jam dictas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum dedit Leotaldus, ad vicem, ad jam dictos fratres, ad partem sancti Benigni, ad illorum beneficio recipiendum. Similiter dederunt fratres, ad vicem, partibus Leotaldo presbitero, de racione sancti Benigni, de illorum beneficio, peciola de campo ad proprium recipiendum, peciola de terra que est sita in centena Uscarense, in fine Tremolense; terminat ipsa peciola, de ambis latus et uno fronte, terra sancti Stephani; de alio latus, terra sancti Petri Besuense; et habet in longo perticas agripennales XXXIIII; in uno fronte, perticas VI, pedes X; in alio fronte perticas VI, pedales V: infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum, commutaverunt fratres partibus Leotaldo presbitero, ad proprium recipiendum. Et repromittunt inter se unusquisque, pars contra pari suo, de hoc quod accipit, quod nulla calumnia dicere nec repetere non debeat; quod si fecerint, inferat pars parti custodi in duplum, tantum quantum ipsa terra meliorata valuerit, fisco vero auri uncias II et hoc procamium inter ipsos factum, omni tempore firmum et stabile permaneat, stipulacione subnixum. Ego in Dei nomen Leotaldus, ac si indignus presbiter, hoc procamio a me facto relegi et subscripsi et conscribere rogavi. Baldo diaconus subscripsit. Arnaldus presbiter subscripsit. Airfous presbiter subscripsit. Vuillelmus presbiter subscripsit. Arlafredus presbiter subscripsit. Adalmandus diaconus subscripsit. Evraldus diaconus subscripsit. Madalbertus subdiaconus subscripsit. Esembertus diaconus subscripsit. Gundracus clericus subscripsit. Ego Flaunulfus clericus rogatus scripsi et subscripsi. Datavi die martis nonis marci, in anno XXIII regnante domno nostro Ludovico imperatore. Escambium.