Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 37
Datierung: 815 10
Ausstellungsort: Mallus publicus à Champagne-sur-Vingeanne
In Christi nomen. Noticia qualiter ante inluster vir Hildigerno comite sed et scabineis vel plures personas, qui cum eo ibidem aderant, Campanias villa, in mallo publico, ibique veniens Erlegaudus, abba de ecclesia sancti Benigni Divioninse, cartas ibidem presentavit, de res que sunt in villa Bargas seu in monte Farulfo, in Bargas ad integrum, et in monte Farulfo medietatem, eo modo Dodalinus sive Dodo ad ipso loco sancto condonaverunt vel ad ipsa congregacione tradiderunt, et ipsas cartas ibidem relectas fuerunt et ad presens predictus abba per judicium dedit novem testimonia legitima bonas et veraces qui testimoniaverunt et jurati perportaverunt quod tempore domni Pipini, et tempore domni Karoli condam regis et filii sui Ludovici regis, ipsa casa Dei vestita fuisset et per ipsas cartas casa sancti Benigni vestitam vidissent, et per legem et justiciam vel per ipsas cartas ad partem sancti Benigni ad beneficio Erlegaudi abbatis omni tempore sint evindicatas atque legibus conquisitas his presentibus. Signum Ursuado. Signum Balacterio. Signum Matalbergo. Signum Beato. Signum Adalerio. Signum Baldrico. Signum Agrono. Signum Matalaldo. Signum Abicono. Signum Vuermerio. Signum Agrono. Signum Ageno. Signum Vualdo. Signum Aritberto. Signum Willerico. S. Ferlagio. S. Erlaio. S. Flaumero. S. Gerlendo. Signum Eremberto. S. Erono. S. Nigtado. S.Marherio. S. Cristiano. S. Fulcardo. S. Siramno. S. Bericono. S. Bonone. S. Ravono. S.Milo. Ego in Dei nomine Vualterius presens fui scripsi et subscripsi, datavi die sabbato proximo in mense octobri anno .II. regnante domno nostro Ludovico rege atque imperatore feliciter.