Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sacrosancta ecclesia sancti Benigni Divione constructa, ubi ipse domnus et preciosus in corpore requiescit, ubi in Dei nomine David presbiter, una cum ipsa congregacione deservire videntur. Igitur, in Dei nomine, Egremarus et matrona sua Eva, cogitavimus pro Dei misericordia et venia peccatis nostris minuandis; propterea, donamus, et a die presente donatum ut permaneat volumus, hoc est in fine Norviense, in ipsa villa, mansis, curtiferis, campis, pratis, silvis, aquis vel decursis, exis et regressis, vel omnis adjacenciis, quicquid in ipsa jam dicta fine, vel in ipsa villa, visus sum abere vel dominare, totum et ad integrum porcionem nostram a die presente tradimus atque transfundimus, ut quod ipsi custodes ecclesiae de ipsas res facere voluerint, liberam et firmissimam, in Dei nomine, in omnibus abeant potestatem. Si quis vero, quod nec fieri credimus, si nos aut heredes nostri, vel quislibet ulla oposita persona, qui contra hanc donacionem nostra voluntate facta et scripta venerit, aut agere, vel calumniare presumpserit, evindicare non valeat quod repetit, et insuper inferat ipsi ecclesiae; vel suis custodes, una cum socio fisco, auri uncias .II., et nihilominus presens hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum Buxeria villa, publica. S. Egremari et Evane, qui hanc donacionem fieri et firmare rogaverunt. S. Grimerio. S. Bladono. S. Adalgaudo. Ego Manfredus presbiter scripsi et subscripsi et datavi, die sabbato ante kalendas februarii, regnante domno nostro Karolo, anno VIII regni ejus. Mansa in villa Norviense.